Document d'archives : Original scellé
5660 - 1269-70. Mars.
De quadam turri civitatis Meldensis, quam rex Navarrœ fratribus ordinis Sanctœ...

Conservation institutions:

Archives nationales

title_label

Original scellé
5660 - 1269-70. Mars.
De quadam turri civitatis Meldensis, quam rex Navarrœ fratribus ordinis Sanctœ Trinitatis et Captivorum concessit .
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater Alardus, major minister totius ordinis Sancte Trinitatis et Captivorum, salutem in Domino. Universitati vestre significamus quod nobilis vir Th[eobaldus], Dei gratia rex Navarre illustris, quandam turrim contiguam muris civitatis Meldensis versus occidentem, sitam immediate juxta torcular ministri et fratrum domus Dei Meldensis, ordinis Sancte Trinitatis et Captivorum, ipsis ministro et fratribus commisit, concessit et contulit possidendam, pro voluntate eorum edificandam, tenendam pacifice et suo usui habendam et optinendam, ita tamen quod predictus dominus rex dictam turrim quandocumque voluerit repetere et libere rehabere poterit pro sue arbitrio voluntatis. In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. - Datum anno Domini M° CC° sexagesimo nono, mense marcio.

Contenu :

Fragment de cire verte, sur double queue.
Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., 3614.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//203
    • Original scellé | 5660 - 1269-70. Mars. | De quadam turri civitatis Meldensis, quam rex Navarrœ fratribus ordinis Sanctœ Trinitatis et Captivorum concessit . | Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater...