Document d'archives : Original scellé
5551 - Sens. 1269. 4 juillet.
Petri, archiepiscopi Senonensis, litterœ ad regem de regalibus episcopo...

Conservation institutions:

Archives nationales

title_label

Original scellé
5551 - Sens. 1269. 4 juillet.
Petri, archiepiscopi Senonensis, litterœ ad regem de regalibus episcopo Trecensi restituendis .
Excellenti ac serenissimo domino suo, domino Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, Petrus, ejusdem miseratione Senonensis archiepiscopus, cum debitis reverentia et honore utriusque salutis effectum in eo qui regibus dat salutem. Cum Trecensis ecclesia per mortem bone memorie Nicholai, quondam Trecensis episcopi, pastore vacaret, dilecti filii decanus et capitulum ipsius ecclesie, vocatis omnibus qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, pro futuri substitutione pontificis, ut moris est, convenientes in unum, die ad eligendum prefixa, venerabilem virum magistrum Johannem de Nantolio, Trecensem canonicum, invocata Sancti Spiritus gratia unanimiter et concorditer elegerunt, nosque presentatam nobis electionem hujusmodi, quia ipsam invenimus de persona ydonea canonice celebratam, auctoritate metropolitana confirmantes, eum ipsi ecclesie Trecensi prefecimus in episcopum et pastorem, sperantes ac in Domino confidentes quod ipsa ecclesia, utpote utilis presidio munita pastoris, salubriter sub ipsius regimine dirigetur, preservabitur a noxiis, et in spiritualibus ac temporalibus divina cooperante clemencia optatis affluet incrementis. Regalem igitur excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus eidem electo liberaliter regalia restituat, ita quod exinde valeat dignis in Domino laudibus merito commendari. - Datum Senonis, in estivali festo Sancti Martini, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Sceau de Pierre, archevêque de Sens ; cire verte, simple queue ; fragment (Inventaire, n° 6395).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//346
    • Original scellé | 5551 - Sens. 1269. 4 juillet. | Petri, archiepiscopi Senonensis, litterœ ad regem de regalibus episcopo Trecensi restituendis . | Excellenti ac serenissimo domino suo, domino Ludovico, Dei gratia regi Francorum...