Document d'archives : Original scellé
5695 - Luncl. 1270. Jeudi 29 mai.
Bernardus, Albiensis episcopus, transcriptis Simonis de Monte Forti ad...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5695 - Luncl. 1270. Jeudi 29 mai.
Bernardus, Albiensis episcopus, transcriptis Simonis de Monte Forti ad Guillelmum Albiensem episcopum litteris, profitetur se castra de Roffiac et de Marsac a rege tenere .
Noverint universi presentes literas inspecturi quod nos B[ernardus], Dei gratia episcopus Albiensis, excellentissimo domino Ludovico, Dei gratia regi Francie illustri, presentavimus litteras infrascriptas hanc seriem continentes. - S[imon], comes Leycestrie, dominus Montis Fortis, Dei providentia Bitterrensis et Carcassonensis vicecomes, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus quod nos venerabili et dilecto patri nostro G[uillelmo], episcopo Albiensi, et omnibus episcopis Albiensibus, successoribus suis, damus et concedimus castella de Roffiac et de Marçac cum pertinentiis eorumdem, salvis regalibus nostris in perpetuum a nobis et heredibus nostris tenenda, ita quod quando episcopus decesserit, nos predicta castra cum pertinentiis in manu nostra teneamus quoad usque alius episcopus susstituatur, et tune eidem predicta castra cum pertinenciis reddemus. Idem vero episcopus suique successores nobis et heredibus nostris in perpetuum tenentur esse fideles. Quod ut ratum sit, presens scriptum sigilli nostri munimine confirmamus. Actum Albie, anno Domini M° CC° XII°, tertio nonas aprilis. - Quibus literis presentatis et visis, nos idem episcopus pro nobis et successoribus nostris, qui pro tempore fuerint episcopi Albienses, dicta castra cum pertinentiis eorumdem ab eodem domino recognovimus nos tenere, pro quibus eidem domino regi promisimus et ad sancta Dei euvangelia juravimus quod sibi et successoribus suis regibus Francie semper fideles erimus, quodque vitam, membra, honorem et jura sua custodiemus bona fide, et secreta sua celabimus, si nobis fuerint revelata, quod etiam sibi fidele prestabimus consilium, si super hoc fuerimus requisiti. Et idem dominus rex donationem et concessionem predictas, prout superius continentur, quantum in ipso est ratas et gratas habet, volens quod nos et successores nostri episcopi Albienses qui pro tempore fuerint premissa castra cum eorumdem pertinentiis tenere valeamus in perpetuum et pacifice possidere sine cohactione aliqua vendendi vel extra manum nostram ponendi, salvo in aliis jure suo et jure in omnibus alieno. In cujus rei testimonium presentibus literis nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum apud Lunellum, anno Domini M° CC° septuagesimo, die jovis ante festum Pentecostes.

Contenu :

La charte de Simon de Montfort insérée dans cet acte est du 3 avril 1212. Elle a été publiée, d'après un autre vidimus, dans laGallia christiana(t. I, preuves, p. 10).
La pièce a été scellée d'un sceau qui a disparu, ainsi que ses attaches.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//622
    • Original scellé | 5695 - Luncl. 1270. Jeudi 29 mai. | Bernardus, Albiensis episcopus, transcriptis Simonis de Monte Forti ad Guillelmum Albiensem episcopum litteris, profitetur se castra de Roffiac et de Marsac a rege tenere . |...