Document d'archives : Original scellé
5733 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août.
Litteræ Ludovici regis, quibus Petro filio suo duo...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5733 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août.
Litteræ Ludovici regis, quibus Petro filio suo duo millia librarum annui reditus in augmentum apanagii concedit .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod, cum nos karissimo filio nostro Petro certam proportionem terre dederimus et assignaverimus, nos, meritis ejus exigentibus, portionem ipsam augmentari volentes, eidem concedimus et donamus ultra dictam portionem duo milia librarum annui redditus, a nobis vel herede nostro successore regni nostri assignandas et assidendas competenter eidem, et tenendas ab ipso et heredibus suis de corpore suo jure hereditario in futurum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum in castris juxta Cartaginem, anno Domini M° CC° septuagesimo, mense augusto.

Contenu :

Fragment de sceau en cire blanche, sur double queue (Inventaire, n° 42).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//390
    • Original scellé | 5733 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août. | Litteræ Ludovici regis, quibus Petro filio suo duo millia librarum annui reditus in augmentum apanagii concedit . | Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,...