Document d'archives : Original scellé
5561 - Tolède. 1269, 23 juillet.
Sancius, Toletanus archiepiscopus, Palentinusque et Segontinus episcopi,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5561 - Tolède. 1269, 23 juillet.
Sancius, Toletanus archiepiscopus, Palentinusque et Segontinus episcopi, testantur infantem Fernandum coram ipsis procuratores suos constituisse in negotio matrimonii inter ipsum et Blancham, Ludovici IX filiam, contrahendi .
Sancius, divina miseratione Toletane sedis archiepiscopus, Hyspaniarum primas et regni Castelle cancellarius, Alfonsus Palentinus, Lupus Segontinus eadem miseratione episcopi, universis presentes litteras inspecturis vel audituris eternam in Domino salutem. Pateat universis quod coram nobis constitutus nobilis infans dominus Fernandus, filius illustrissimi domini Alfonsi, Romanorum Dei gratia semper augusti et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sebilie, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii regis, discretum virum magistrum Fernandum Garsie, archidiaconum Eleplensem in ecclesia Ispalensi, et Garsiam Gaufredi, militem prefati regis, exhibitores presentium, suos constituit procuratores ac speciales nuntios ad consenciendum matrimonialiter et per verba matrimonialem consensum exprimentia de presenti pro dicto domino Fernando et vice ac nomine ejusdem in nobilem domicellam dominam Blancham, filiam serenissimi principis regis Francie, dans eisdem plenariam potestatem et speciale mandatum consenciendi matrimonialiter nomine procuratorio pro ipso domino Fernando vice et nomine ejusdem in predictam dominam Blancham, necnon et exprimendi verba nomine procuratorio pro ipso et vice et nomine ejusdem matrimonialem consensum in predictam dominam Blancham exprimentia de presenti, ac recipiendi ab eadem domina Blancha mutuum consensum in eundem per verba de presenti sufficientia ad matrimonium contrahendum et vice et nomine ipsius infantis et pro ipso, volens et concedens totum posse suum quantum ad hoc prefatos procuratores et nuncios habere, et vocem suam et consensum, ut predictum est, totaliter transferendo in prefatos procuratores seu nuntios ; promittens se tenere, inviolabiliter observare et fideliter adimplere quicquid predicti procuratores pro ipso super premissis egerint et dixerint, et quod unquam nullo tempore revocabit, set perinde servabit ac si ipse in conspectu dicte domine Blanche personaliter consensisset et consensum suum oretenus expressisset et consensum ipsum prefate B[lanche] presencialiter recepisset. - Acta sunt hec presentibus excellentissimo domino Alfonso, Dei gratia Romanorum rege semper augusto necnon Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sebilie, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii, et domina Yol[a], eadem gratia illustri regina Castelle et Legionis, parentibus ipsius infantis, hiis que acta sunt auctoritatem prestantibus et hoc ipsum volentibus. In cujus rei testimonium ad petitionem sepedicti domini Fernandi sigilla nostra presentibus duximus apponenda. - Data Toleti, X° kalendas augusti, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé de trois sceaux, appendus sur cordons de chanvre bleu et blanc :
1° A gauche : sceau d'Alphonse, évêque de Palencia, en cire blanche (Inventaire, n°11357). Au-dessus de l'attache, sur le repli, le mot : "Palentin[us]."
2° Au milieu : sceau de Sanche, archevêque de Tolède, en cire rouge sur fond de cire blanche (Inventaire, n°11344). Sur le repli : "Toletan[us]."
3° A droite : sceau de Lope, évêque de Siguenza, en cire blanche (Inventaire, n°11359). Sur le repli : "Seguntin[us]."
Cette pièce, comme le n°82 , est d'une très belle écriture.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5561 - Tolède. 1269, 23 juillet. | Sancius, Toletanus archiepiscopus, Palentinusque et Segontinus episcopi, testantur infantem Fernandum coram ipsis procuratores suos constituisse in negotio matrimonii inter...