Document d'archives : Original scellé
5546 - 1269. Jeudi 13 juin.
Petrus, Agennensis episcopus, Alphonso, Pictavensi et Tolosœ comiti,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5546 - 1269. Jeudi 13 juin.
Petrus, Agennensis episcopus, Alphonso, Pictavensi et Tolosœ comiti, crucesignato, pecuniam eam remittit quam Agennensi ecclesiœ ratione bastidœ de Grandicastro solvere tenebatur .
Universis presentes litteras inspecturis P[etrus], miseracione divina episcopus Agenensis, salutem in Domino. Notum facimus quod, cum bone memorie R[aimundus], quondam comes Tholos[anus], teneretur nobis ratione ecclesie Agenensis in quingentis libris arnaldensium, pro eo quod bastidam de Grandicastro in feudo ecclesie predicte construi fecerat et bastiri absque consensu et voluntate episcopi Agenensis, prout in litteris super hoc confectis liquere poterit manifeste, nos, attendentes devocionem quam vir illustris dominus Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavensis et Tholosanus, habere dinoscitur ad ecclesiam Agenensem, volentes saltem pro parte modica relevare onera expensarum que ipsum, crucesignatum, subire oportet pro subsidio Terre Sancte, pecunie predicte summam pro nobis et successoribus nostris nomine nostre ecclesie sibi suisque posteris remisimus et quittavimus, eumque penitus absolvimus ab eadem. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. - Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, die jovis post festum Beati Barnabe apostoli.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur lacs de soie rose, du sceau de Pierre, évêque d'Agen (Inventaire, n° 6432).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//312
    • Original scellé | 5546 - 1269. Jeudi 13 juin. | Petrus, Agennensis episcopus, Alphonso, Pictavensi et Tolosœ comiti, crucesignato, pecuniam eam remittit quam Agennensi ecclesiœ ratione bastidœ de Grandicastro solvere tenebatur ....