Document d'archives : Original scellé
5394 - Viterbe. 1268. 20 juin.
Clementis IV epistola ad Alphonsum comitem de alta justitia Sarriani et Podii...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5394 - Viterbe. 1268. 20 juin.
Clementis IV epistola ad Alphonsum comitem de alta justitia Sarriani et Podii Acardi in partibus Veneissini .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro.. comiti Pictavensi et Tholosano, salutem et apostolicam benedictionem. De sincerissima devotione tua percepisse gaudemus quod pro divini honore nominis libenter intendit operibus equitatis, ac personas devotas et humiles, Regis eterni laudibus desudantes, benigno studet favore prosequi, et sanctam matrem Ecclesiam in suis delectatur filiis venerari. Sane nostre mentis oculis liber memorie repre sentat quod, inter te olim ac dilectum filium D., tunc priorem monasterii Sancti Saturnini de Portu, ordinis Cluniacensis, Uticensis diocesis, super alta seu majori justitia castrorum aut villarum Sarriani et Podii Acardi in partibus Veneissini, dudum materia questionis exorta, post diversos tractatus super hoc habitos, nobis, qui tunc in minori eramus officio constituti, ad id tandem interponentibus partes nostras, quedam inter te dictumque priorem conventio intervenit, que tuis est annotata litteris tuo proprio sigillo munitis. Quia vero juris ordo deposcit ut pacta legitima firmiter observentur, et pietas persuadet ut religiosa loca indebitis non turbentur molestiis, sed retributionis obtentu perpetue oportunis beneficiis foveantur, nobilitatem tuam ex intimo cordis affectu rogamus quatinus, provide considerans quod in personis clari generis illa vigere debet excellentia bonitatis, ut quicquid ab eis digne statuitur firmiter, prout spectat ad ipsos, in perpetuum observetur, conventionem hujusmodi quantum in te fuerit observes inviolabiliter, et a tuis ministris facias observari, benigno disponens affectu quod, si quid dubitationis super hiis forsan emerserit, illud compendiose coram te, sicut justitia dictaverit vel suadebit equitas, terminetur, preces nostras in hac parte taliter impleturus, ut tibi propter hoc et gratie divine premium et a nobis acciones uberrime proveniant gratiarum. - Datum Viterbii, XII kalendas julii, pontificatus nostri anno qaarto.

Contenu :

Bulle de Clément, IV, sur cordelettes de chanvre. Sur le repli, à droite : "Jo. Salvat" ; sous le repli, à gauche : "L. - Jac. Romanus". En haut, au recto, deux de ces mentions cursives qui, destinées à être effacées, n'étaient conservées que par hasard : "Duplica, V. - De mandato domini J. Gaytani cardinalis." Au dos, en haut, et à la place ordinaire : "Bonaspes de Ass[isio]."

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/b
    • Original scellé | 5394 - Viterbe. 1268. 20 juin. | Clementis IV epistola ad Alphonsum comitem de alta justitia Sarriani et Podii Acardi in partibus Veneissini . | Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili...