Document d'archives : Deux originaux scellés
5639 - Paris. 1269-70. Février.
Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio et dote Margaretoe,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5639 - Paris. 1269-70. Février.
Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio et dote Margaretoe, ipsius uxori, filioe regis Francioe, concessis .
Universis presentes litteras inspecturis Johannes, dux Lotharingie et Brabancie, salutem. Notum facimus quod in contractu matrimoniali de nobis et Margareta filia excellentissimi domini Ludovici regis Francie illustris habito, dedimus, concessimus et assignavimus dicte Margarete in dotalicium Furam cum pertinenciis et Ischam cum pertinenciis, et tantum de terra in locis propinquioribus dicte terre quod valeant ea omnia pariter estimata ad appreciationem terre in redditibus, hominibus, justiciis, pratis, nemoribus, aquis et aliis proventibus usque ad summam sex milium librarum turonensium annuatim. Et prefatus dominus rex dicte filie sue dedit in maritagium decem milia libras turonensium, de quibus nobis a domino rege satisfactum est in hunc modum, videlicet de quinque milibus libris quas recepimus in peccunia numerata et pro residuis quinque milibus libris quittavit nos idem dominus rex de quinque milibus libris in quibus eidem domino regi tenebamur pro clare memorie Henrico, quondam duce Lotharingie et Brabancie, patre nostro, qui ea receperat ab ipso in peccunia numerata, et se et heredes suos pro ea reddenda obligaverat et ydoneos dederat responsores. Quod si contingeret nos supervivere et dictam Margaretam decedere non suscepto herede de nobis procreato ex ipsa, nos medietatem dictarum decem milium librarum memorato domino regi vel heredi suo regi Francie reddere teneremur, et eamdem peccuniam perciperet super proventibus medietatis dicte terre, dicte Margarete in dotalicium assignate. De alia autem medietate minime teneremur. Ceterum si dicta Margareta susceperit heredem de nobis, licet postmodum idem heres decedat, non tenebimur ipsi domino regi vel heredi suo ad aliquid de dicta peccunia refundendum. Hec autem omnia, sicut superius continentur, tactis sacrosanctis euvangeliis juravimus et promisimus adimplere fideliter et servare, et quod contra aliquod predictorum per nos vel per alium nullatenus veniemus. Et ad hec nos nostrosque obligamus heredes. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum sigillum duximus apponendum. - Actum Parisius, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense februario.

Contenu :

Deux pièces semblables, scellées en cire verte, et sur lacs de soie rouge et verte, du sceau de Jean, duc de Brabant (Inventaire, n° 10300).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//523
    • Deux originaux scellés | 5639 - Paris. 1269-70. Février. | Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio et dote Margaretoe, ipsius uxori, filioe regis Francioe, concessis . | Universis presentes litteras inspecturis...