Document d'archives : Original scellé
5602 - 1269. Novembre.
Archiepiscopus Turonensis notum facit quod, quum Petrus de Brocia, regis cambellanus,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5602 - 1269. Novembre.
Archiepiscopus Turonensis notum facit quod, quum Petrus de Brocia, regis cambellanus, rectori ecclesiae de Nuchastro quinque solidos annui reditus reddere teneretur, "in elemosinam dicte ecclesie a defuncto Petro de Brocio (sic ), quondam avo prefati cambellani, legatos ad faciendum annuatim anniversarium suum in ecclesia memorata, super quadam pecia prati siti in parrochia de Brayo assignatos, prout Matheus, rector dicte ecclesie, asserebat", idem rector coram ipso praefatum cambellanum super dictis quinque solidis ac arreragiis eorumdem quittavit et penitus liberavit, pro qua quittatione confessus est se a dicto cambellano sexaginta solidos turonensium recepisse. "In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. - Datum mense novembri, anno Domini M° CC° LX° nono."

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Vincent, archevêque de Tours (Inventaire, n° 6418).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Original scellé | 5602 - 1269. Novembre. | Archiepiscopus Turonensis notum facit quod, quum Petrus de Brocia, regis cambellanus, rectori ecclesiae de Nuchastro quinque solidos annui reditus reddere teneretur, "in elemosinam dicte...