Document d'archives : Original scellé
5489 - Paris. 1268-69. Dimanche 17 mars.
Margaretœ, vicecomitissœ Lemovicensis, litterœ de matrimonio inter...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5489 - Paris. 1268-69. Dimanche 17 mars.
Margaretœ, vicecomitissœ Lemovicensis, litterœ de matrimonio inter ipsius filiam Robertumque regis filium contrahendo .
Margareta, filia nobilis viri.. ducis Burgondie, vicecomitissa Lemovicensis, universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod nos, attendentes utilitatem nostram, filie et terre nostre et sue, excellentissimo domino Ludovico, Dei gratia regi Francie illustri, pro se et successoribus suis Francie regibus, conventiones fecimus infrascriptas, videlicet de Maria, filia nostra unica, maritanda seu nuptui collocanda cum inclito puero Roberto filio suo, cum dicti pueri ad nubilem etatem pervenerint, si tune eidem domino regi et prefato filio suo placuerit ; et tenemur ex nunc tradere dicto domino regi hereditatem dicte filie nostre, excepto dotalitio nostro, et idem dominus rex ibi ponet ballivum ad custodiendam terram predictam, qui jurabit quod fideliter et bona fide pro posse suo custodiet dictam terram et jura dicte filie nostre. Jurabit eciam quod nichil occupabit vel intercipiet in dotalitio nostro supradicto, nec aliquid faciet quominus gaudere possimus prefato dotalitio nostro integre et quiete ; et manutenebitur dicta terra ad expensas et missiones dicte terre. Nos vero tenebimus dictam filiam nostram in sumptibus nostris donec pervenerit ad nubiles annos. Cum vero contigerit mori Ermengardim aviam dicte filie nostre, matrem quondam Guidonis vicecomitis Lemovicensis domini et viri nostri, dotalicium quod dicta Ermengardis habet ex parte vicecomitis quondam mariti sui ad manum dicti domini regis deveniet una cum terra predicta. Si vero nos aliquas acquisitiones fecerimus in vicecomitatu Lemovicensi vel alibi, dictas acquisitiones retinere poterimus et de ipsis in vita disponere et in morte prout nobis placuerit, si hoc possimus facere de consuetudine locorum in quibus site sunt acquisitiones predicte. Si qua vero servitoribus nostris contulimus de vicecomitatu predicto usque ad quater viginti libras reddituales, voluit idem dominus rex quod dicti donatarii predicta pacifice habeant usque ad tempus nubilis etatis predictorum puerorum, et post eciam, si placuerit eidem domino regi et filio suo predicto et dicte filie nostre ; nec se opponet dictus rex quominus nos forestas que in nostro sunt dotalicio expletare valeamus, faciendo villas in ipsis et alias prout nobis placuerit secundum consuetudinem terre ; et nos non erimus in aliquo subjecta illi quem dominus rex deputabit ad custodiam dicte terre nec dotalicium nostrum. De forisfacturis quas acquisivimus, que sunt infra dotalicium nostrum, quod nostre sint et possimus de ipsis in vita et morte disponere, placuit domino regi quod terre consuetudo servetur in qua sunt site. Nos retinebimus homagia terre dicte filie nostre quam dicto domino regi tradimus usque ad tempus maritagii antedicti. Promisimus eciam nos curaturam et facturam quod eidem domino regi fiat juramentum fidelitatis a villis et hominibus dicte terre. Et sciendum quod, si idem dominus rex fecerit villas in terra dicte filie nostre, non recipiet in eis homines dotalicii nostri. Exitus vero dicte terre que dicto domino regi tradetur, qui per nos dati fuerint ad firmam, erunt nostri usque ad instans festum Beati Johannis Baptiste ; set nichilominus eidem statim trademus castra terre predicte et villas. Si vero contingeret dictum matrimonium impediri quocumque casu, idem dominus rex prefatam terram nobis reddet, et ea que expletabit in terra predicta dictus rex quousque dictum matrimonium consummetur, expletabit nomine nostro et filie nostre predicte. Et voluit idem dominus rex quod per expletamenta hujusmodi nullum nobis vel filie nostre predicte aut heredibus suis generetur prejudicium in futurum, nec eidem vel heredibus suis jus novum aliquod acquiratur. Omnes siquidem conventiones, quas eidem domino regi fecimus de premissis prestito super hoc juramento firmavimus nos firmiter totis viribus servaturam et pro posse nostro bona fide fideliter impleturam. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum Parisius, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, die dominica in Ramis Palmarum.

Contenu :

Sceau de Marguerite, fille du duc de Bourgogne, vicomtesse de Limoges (Inventaire, n°768).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//247
    • Original scellé | 5489 - Paris. 1268-69. Dimanche 17 mars. | Margaretœ, vicecomitissœ Lemovicensis, litterœ de matrimonio inter ipsius filiam Robertumque regis filium contrahendo . | Margareta, filia nobilis viri.. ducis...