Document d'archives : Original scellé
5495 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe de terris quoe, postquam decesserit,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5495 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe de terris quoe, postquam decesserit, Petro ipsius filio assignandoe sunt .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos Petro filio nostro et heredibus suis de corpore suo donamus et assignamus pro portione terre ea que inferius annotantur, post decessum nostrum tenenda et possidenda, videlicet Mauritanniam, Manvas (sic ), Belismum, Petrariam, cum nemoribus et pertinentiis omnibus eorumdem in feodis et domaniis, et totum id quod habemus in comitatu Perticensi, et insuper quicquid habemus et possidemus in comitatu Alençonii, videlicet Alençonium, Esseium, cum forestis, juribus, magna justicia que dicitur placitum ensis, et aliis eorum pertinentiis in feodis et domaniis, sicut ea possidemus in comitatu predicto. Et hec omnia supradicta tenebunt idem Petrus et heredes sui in feodum et homagium ligium ab heredibus nostris regibus Francie, et inde servitia debita reddere tenebuntur eisdem. Hanc autem donationem et assignationem facimus salvis donis, feodis et elemosinis, datis et concessis hactenus in locis et terris predictis, et salvis donationibus et restitutionibus, si quas fecerimus vel fieri ordinaverimus in eisdem, et salvo etiam jure in omnibus alieno. Quod si forte contigerit eundem filium nostrum vel heredem suum aut heredes sine herede de corpore suo decedere, predicta omnia ad heredem seu successorem nostrum, quicumque pro tempore regnum Francie tenuerit, libere revertantur. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, mense martio.

Contenu :

Scellé du sceau de saint Louis, en cire verte, sur lacs de soie rouge et verte (Inventaire, n°42).
Publiée dans Bry,Hist. du Perche, p. 258.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//226
    • Original scellé | 5495 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars. | Ludovici IX regis litteroe de terris quoe, postquam decesserit, Petro ipsius filio assignandoe sunt . | Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis...