Document d'archives : Copie ancienne ; petit recueil de mandements
5445 - 1268. Dimanche 2 décembre.
Alfonsi, Pictavioe et Tolosoe comitis,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie ancienne ; petit recueil de mandements
5445 - 1268. Dimanche 2 décembre.
Alfonsi, Pictavioe et Tolosoe comitis, litteroe ad senescallum Agennensem et Caturcensem, pro Petro, Bernardo Raimundi et Raimundo de Marcha, de pace ab eorum inimicis infracta et mulcta percipienda .
Senescallo Agennensi et Caturcensi pro Petro Lamarche et fratribus suis.
Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavie et Tholose, dilecto et fideli suo [senescallo] Agennensi et Caturcensi salutem et dilectionem. Ex parte [Petri,] Bernardi Raimundi et Raimundi de Marcha, fratrum, nobis insinuatum extitit conquerendo quod Jordanus de Lacassaign[a] et Guillelmus, consanguinei eorumdem, et consortes, quandam pacem seu treugam inter ipsum Petrum et fratres suos, ex una parte, et predictum Jordanum de Lacasseign[a] (sic ), fratres et parentes suos, ex altera, dudum habitam, ut asseritur, infregerunt, eisdem P[etro] et suis fratribus multas injurias et dampna quamplurima post pacem vel treugam inter ipsos, ut dictum est, habitam multipliciter inferendo, ex qua re penam mille marcharum argenti in ordinacione pacis vel treuge impositam incurrerunt, de qua quidem pena ab ipsis Jordano et suis complicibus commissa medietatem deberemus percipere, ac aliam medietatem habere debet, ut dicitur, episcopus Agennensis. Unde vobis mandamus quatinus dictam penam pro rata vos contingente levetis pro nobis, si levari de jure vel convencionibus debeat in hac parte, ac dampna et deperdita, propter pacem seu treugam non observatam habita, parti dictam pacem seu treugam observanti a parte resiliente a dicta pace reddi et restitui faciatis, ac (ms. : ad) predictam pacem aut treugam observari, prout dictaverit ordo juris. - Datum die dominica post festum Sancti Andree, anno Domini M° CC° LX° octavo.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//317
    • Copie ancienne ; petit recueil de mandements | 5445 - 1268. Dimanche 2 décembre. | Alfonsi, Pictavioe et Tolosoe comitis, litteroe ad senescallum Agennensem et Caturcensem, pro Petro, Bernardo Raimundi et Raimundo de Marcha, de...