Document d'archives : Original scellé
5555 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Alphonsi, regis Romanorum, Castelloe et Legionis, litteroe de matrimonio...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5555 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Alphonsi, regis Romanorum, Castelloe et Legionis, litteroe de matrimonio inter Fernandum, ejus primogenitum, et Blancham, Ludovici IX filiam, contrahendo .
Alfonsus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Ispalis, Cordube, Murcie, Gihennii et Algarbii rex, universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod constitutus in presentia nostra dilectus primogenitus noster infans Fernandus, presentibus Sancio archiepiscopo Toletano, A. Palentino, M. Legionensi, F. Segobiensi, L. Segontino episcopis, et presente magistro Guillielmo de Castro Eraudi canonico Remensi, illustris regis Francie clerico ac nuncio ad nostram presentiam destinato et procuratore constituto ac nuncio speciali a nobili domicella domina Blancha, dicti regis Francie filia, ad consentiendum matrimonialiter et per verba matrimonialem consensum exprimentia de presenti pro ipsa domina B[lancha] et vice ac nomine ipsius, in predictum infantem filium nostrum tanquam in virum suum legittimum, et ad recipiendum a predicto infante filio nostro nomine ac vice ipsius domine B[lanche] consensum mutuum in eandem per verba de presenti sufficientia ad matrimonium contrahendum, prout in procuratorio et mandato inde confecto, sigillis R. Albanensis episcopi, Apostolice Sedis legati, fratris Oddonis Rotomagensis archiepiscopi, Guidonis Altisiodorensis ac Oddonis Baiacensis (sic ) episcoporum sigillato ac nobis ostenso plenius continetur, in predictam dominam Blancham matrimonialiter consensit, et ipsam in uxorem suam recepit per verba de presenti ab ore ipsius infantis Fernandi prolata, sufficientia ad matrimonium contrahendum, predicto magistro Guillielmo procuratore pro ipsa domina Blancha et vice ac nomine ipsius dicti infantis Fernandi filii nostri petente ac recipiente consensum. In cujus rei testimonium has presentes litteras fieri jussimus nostri sigilli munimine communitas. - Datum apud Toletum, rege mandante, tercio idus julii, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono. Ruffinus de Parma scripsit.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur lacs de soie rouge, du sceau d'Alphonse X, roi de Castille (Inventaire, n°11247).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5555 - Tolède. 1269, 13 juillet. | Alphonsi, regis Romanorum, Castelloe et Legionis, litteroe de matrimonio inter Fernandum, ejus primogenitum, et Blancham, Ludovici IX filiam, contrahendo . | Alfonsus, Dei...