Document d'archives : Original scellé.
5592 - 1269. Octobre.
Magister Johannes de Torota, canonicus et officialis Suessionensis, notum facit quod...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé.
5592 - 1269. Octobre.
Magister Johannes de Torota, canonicus et officialis Suessionensis, notum facit quod coram ipso Johannes dictus Broullarz, miles, de "Villariis Mala Domo" in foresta Resti, et domina Agnes mater ejus, confessi sunt se Ludovico, regi Francorum, pro ducentis libris parisiensium sibi jam solutis, vendidisse "redditum avene et censum ac teloneum cum omni dominio et justicia alta et bassa et juribus ac pertinenciis justicie, que ipsi habebant, ut dicebant, apud Villar[ia] Malam Domum, et que tenebant in feodum, ut dicebant, de domino rege predicto". Cui quidem venditioni assensum suum præbuerunt Aalesia, dicti Johannis uxor, Petrusque armiger, dictus Broullarz, et domicellæ Ysabellis ac Emmelina, liberi dicti Johannis militis, non ex dicta Aalesia, sed ex alia ipsius uxore. "In cujus rei testimonium presentibus litteris ad petitionem dictorum venditorum, dicte uxoris et dictorum liberorum dicti Johannis, sigillum curie Suessionensis duximus apponendum. - Actum et datum anno Domini M° CC° sexagesimo nono, mense octobr[is]."

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de l'officialité de Soissons (Inventaire, n° 7028).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//160
    • Original scellé. | 5592 - 1269. Octobre. | Magister Johannes de Torota, canonicus et officialis Suessionensis, notum facit quod coram ipso Johannes dictus Broullarz, miles, de "Villariis Mala Domo" in foresta Resti, et domina...