Document d'archives : Original scellé
5411 - Paris. 1268. Août.
Ludovicus IX rex notum facit se negotium restitutionum et emendationum in...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5411 - Paris. 1268. Août.
Ludovicus IX rex notum facit se negotium restitutionum et emendationum in Ambianensi, Viromandensi et Silvanectensi balliviis faciendarum Stephano de Lorriaco aliisque commisisse .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod nos, saluti anime nostre providere volentes, circa restituciones et emendaciones a nobis faciendas in Ambianensi, Viromandensi et Silvanectensi balliviis dilectis nostris magistro Stephano de Lorriaco, canonico Remensi, fratri Roberto de Nigella, de ordine fratrum Minorum Ambianensium, ac fratri Thome de Carnoto, de ordine fratrum Predicatorum Parisiensium, de quorum prudentia et fidelitate fiduciam in Domino gerimus, vices nostras committimus in hac parte, et eis quantum ad hoc plenam damus potestatem et speciale mandatum ut restitutiones et emendaciones faciant loco nostri, ad quas faciendas cognoverint nos de jure teneri ; ita tamen quod in rebus magni ponderis, sive mobilibus sive immobilibus, ad nos volumus haberi recursum ; in aliis vero, si aliqua fuerint eis dubia vel obscura, damus eis potestatem ordinandi et faciendi, super hiis, prout inspecta salute anime nostre viderint ordinandum. Nolumus autem quod inquisitores predicti super hiis, que per alios inquisitores terminata fuerunt, se ullatenus intromittant. Quod si non omnes tres predictos hiis exequendis interesse contigerit, volumus quod duo ex ipsis ea nichilominus exequantur, mandantes vobis quatinus in hiis que ad premissa pertinent intendatis et obediatis eisdem. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° LX° octavo, mense augusto.

Contenu :

Fragment de sceau en cire blanche, sur simple queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//367
    • Original scellé | 5411 - Paris. 1268. Août. | Ludovicus IX rex notum facit se negotium restitutionum et emendationum in Ambianensi, Viromandensi et Silvanectensi balliviis faciendarum Stephano de Lorriaco aliisque commisisse . |...