Document d'archives : Original scellé
5668 - 1269-70. Mars.
Magister Aubertus de Marla, canonicus et officialis Laudunensis, notum facit quod coram...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5668 - 1269-70. Mars.
Magister Aubertus de Marla, canonicus et officialis Laudunensis, notum facit quod coram fideli clerico suo Johanne dicto Gouvion, notario curiae Laudunensis, Johannes, comes Rouciaci dominusque Petraepontis, et Ysabella, ejus uxor, recognoverunt se de centum libris turonensium fortium, quas ànnis singulis in coffris regis in crastino Omnium Sanctorum ratione feudi et hommagii percipiunt, Petro de la Broce, regis cambellano, et Philippae, ejus uxori, heredibusque eorum, viginti libras ibidem eodem die annuatim percipiendas concessisse, mediante videlicet pretio duodecies viginti librarum turonensium. "In cujus rei testimonium presentes litteras patentes emisimus, sigillo curie Laudunensis salvo jure domini Laudunensis episcopi et alieno roboratas. - Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense martio."

Contenu :

Sur le repli : "J. Govion." Sceau de l'official de Laon, en cire blanche, sur double queue (Inventaire, n° 7981).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Original scellé | 5668 - 1269-70. Mars. | Magister Aubertus de Marla, canonicus et officialis Laudunensis, notum facit quod coram fideli clerico suo Johanne dicto Gouvion, notario curiae Laudunensis, Johannes, comes Rouciaci...