Document d'archives : Copie ancienne
5461 - Paris. 1268. Samedi 15 décembre.
Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Agennensem et Caturcensem de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie ancienne
5461 - Paris. 1268. Samedi 15 décembre.
Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Agennensem et Caturcensem de nundinis Mosiacensibus .
"Senescallo Agennensi et Caturcensi, pro habitatoribus ville Mosiacensis quantum ad nundinas.
"Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavie et Tholose, dilecto et fideli suo senescallo Agennensi et Caturcensi salutem et dilectionem sinceram. Cum nos, pensata utilitate nostra et ville nostre Mosiaci pariter, habitatoribus dicte ville nundinas concesserimus in festo Sancti Martini hyemalis exercendas, vobis mandamus quatinus ad requisicionem consulum dicti loci predictas nundinas in vestra senescallia clamari faciatis juxta formam nostrarum litterarum patencium eisdem super hoc concessarum. - Datum Parisius, die sabbati post festum Sancte Lucie, anno Domini millesimo ducentesimo LXmo octavo."

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//317
    • Copie ancienne | 5461 - Paris. 1268. Samedi 15 décembre. | Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Agennensem et Caturcensem de nundinis Mosiacensibus . | "Senescallo Agennensi et Caturcensi, pro habitatoribus ville Mosiacensis...