Document d'archives : Original scellé
5536 - Paris. 1269. 2 juin.
Litterœ abbatis Appamiensis, quibus Ludovico regi dominium villœ Appamiensis ad...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5536 - Paris. 1269. 2 juin.
Litterœ abbatis Appamiensis, quibus Ludovico regi dominium villœ Appamiensis ad decennium concedit .
In nomine Domini Nostri, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° LX° nono, quarto nonas junii. Omnibus tam presentibus quam posteris fiat presentis scripti serie manifestum quod nos B., permissione divina abbas monasterii Sancti Antonini Appam[iensis], nomine nostro et conventus monasterii supradicti, ad quod dominium ville Appam[iensis] pleno jure spectat, habentes nichilominus super hoc plenam et liberam potestatem, auctoritatem et licentiam specialem a consulibus et tota universitate dicte ville Appam[iensis] concedendi jurisdictionem et dominium ac exercitum et cavalgatam in omnes homines ejusdem ville, presentes et futuros, vobis excellentissimo principi domino Ludovico, Dei gratia regi Francie illustri, et heredi vestro regi Francie usque ad decennium continuum numerandum a data presentium litterarum, pro evidenti utilitate nostri monasterii, scilicet pro deffensione ac custodia castri Appam[iensis] quod vobis ad tempus predictum concessimus, ac custodia et deffensione monasterii nostri et bonorum ac jurium dicti monasterii et hominum ville Appam[iensis] competentius et melius per vos, dominum regem, predicto decennio faciendis, concedimus et donamus, pro nobis et successoribus nostris et conventu nostro ac consulibus et universitate dicte ville, quod omnes homines et singuli ejusdem ville, presentes et futuri, exeptis clericis et familia monasterii nostri, juxta modum et formam concessionis et donacionis quam vobis usque ad tempus predictum de castro nostro Appam[iensi] et quibusdam aliis rebus facimus, habeant vos una cum nostro monasterio pro domino temporali, et vobis una cum dicto monasterio sicut domino obediant et fidelitatem observent per totum decennium supradictum. Item concedimus et donamus vobis et heredi vestro regi Francie, pro nobis et successoribus nostris et conventu nostro ac consulibus et universitate dicte ville, exercitum et cavalgatam per totam conquestam Albigesii et per totum comitatum Tholosanum in omnes homines dicte ville Appam[iensis] presentes et futuros, exeptis clericis et familia nostri monasterii, concedentes vobis domino regi predicto et heredi vestro regi usque ad tempus predictum quod vos omnes homines predictos antedicte ville, presentes et futuros, possitis ubique per terram contra quoscumque homines in exercitum et cavalgatam ducere ac tenere, sicut alios homines terre vestre, salvis tamen libertatibus et consuetudinibus hominibus ejusdem ville concessis ab abbatibus qui pro tempore fuerint in dicto monasterio, et ab aliis qui tenuerunt dominium dicte ville, et que fuerunt usque ad hec tempora in ipsa villa rationabiliter observata ; promittentes nos predictus abbas, pro nobis et successoribus nostris et conventu nostro ac consulibus et universitate predictis, quod neque nos, successores nostri, consules et universitas predicti, contra predictam concessionem et donationem nullo tempore veniemus, nec alicui contra venire volenti consentiemus ; renunciantes ex certa scientia et consulte omni juri canonico et civili, et omnibus statutis et consuetudinibus et omnibus privilegiis nobis indultis et indulgendis, quibus contra predicta de jure vel de facto contravenire possemus vel in aliquo nos tueri. Et promitimus quod predicta faciemus laudari per conventum nostrum predictum ad voluntatem et requisitionem vestram et ea rata haberi. - Acta fuerunt hec Parisius, anno et die quo supra. Et ad majorem predictorum omnium firmitatem et ad eorum pleniorem fidem habendam, nos predictus abbas Appam[iensis] presenti carte sigillum nostrum apposuimus.

Contenu :

Scellé, en cire verte et sur lacs de soie verte, du sceau de Bernard Saisset, abbé de Pamiers (Inventaire, n°8898).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//336
    • Original scellé | 5536 - Paris. 1269. 2 juin. | Litterœ abbatis Appamiensis, quibus Ludovico regi dominium villœ Appamiensis ad decennium concedit . | In nomine Domini Nostri, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° LX° nono,...