Document d'archives : 5544 - Gênes. 1269. 8 juin.
Philippi Embriaci et Johannini Embriaci, Januensium, litterœ de quadam navi a nunciis Ludovici IX...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

5544 - Gênes. 1269. 8 juin.
Philippi Embriaci et Johannini Embriaci, Januensium, litterœ de quadam navi a nunciis Ludovici IX regis conducta .
LITTERA PHILIPPI EMBRIACI ET JOHANNINI EMBRIACI, FRATRUM, SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS.
In nomine Domini, amen. Nos Philipus Embriacus et Johanninus Embriacus, fratres, cives Januenses, naulizamus et locamus vobis dominis Johanni Poilevilain, militi, magistro Henrico de Campo Repulso, clerico, et Guillelmo de Mora, nonciis et ambaxatoribus domini regis Francorum, sicut apparet per litteras dicti domini regis roboratas ejusdem domini regis sigillo, tenor quarum litterarum infra continetur, navim unam que vocatur Sanctus Spiritus, de mensuris infrascriptis et cum sarzia et rebus in[fra]scriptis ; que navis debet esse longua per carenam cubitos viginti septem, de roda in rodam cubitos quadraginta, alta in sentina palmos quindecim, ampla in coperta prima palmos octo et dimidium, in correor palmos sex, alta de orlo palmos quatuor et dimidium,etc. (Litteras, aliis instrumentis ad eamdem rem spectantibus magna ex parte similes, plures mendœ deturpant. Adsunt Ludovici IX regis litterœ, apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octabas Paschœ, anno 1269datœ ; v. supra, n° 5504.) Actum in domo Guillelmi de Turri (ms  : de Ruu.), M° CC° LXVIIII°, indictione undecima, die octava junii, inter nonam et vesperas. Testes,etc.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • 5544 - Gênes. 1269. 8 juin. | Philippi Embriaci et Johannini Embriaci, Januensium, litterœ de quadam navi a nunciis Ludovici IX regis conducta . | LITTERA PHILIPPI EMBRIACI ET JOHANNINI EMBRIACI, FRATRUM, SUPER LOCATIONE CUJUSDAM...