Document d'archives : Original scellé
5509 - 1269. Dimanche 21 avril.
Henrici, Leodiensis episcopi, litteroe de homagio quod, ejus nomine,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5509 - 1269. Dimanche 21 avril.
Henrici, Leodiensis episcopi, litteroe de homagio quod, ejus nomine, archiepiscopo Remensi proestitum est .
Henricus, Dei gratia Leodiensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod, cum questio verteretur inter venerabilem patrem Johannem, Dei gratia Remensem archiepiscopum, et nos, super homagio eidem a nobis faciendo, predicto archiepiscopo dicente quod illud eidem per quatuor homines, nobis vero dicentibus quod non nisi per tres fieri debebat, tandem ad instanciam bonorum, pro bono pacis, eidem archiepiscopo homagium in pratis de Douzeio per tres homines, videlicet per Lambertum de Chievetoingne, Egidium de Fermes, milites, et Jacobum de Cuignon, armigerum, fecimus, et de quarto homine, per quem dixit eidem debere fieri homagium nomine nostro, predictus archiepiscopus et nos in dilectum et fidelem nostrum Ar[nulfum], comitem Losensem, compromisimus, qui debet inquirere utrum dictum homagium ei debet fieri per quatuor homines ; et si invenerit quod per quatuor debet fieri, nos ei faciemus fieri homagium per quartum ; et si invenerit quod non debet fieri per quatuor, ipse homagio ei facto per tres a nobis, ut dictum est, contentus erit. Et hoc idem comes debet terminare infra instans festum Omnium Sanctorum, nisi terminus de communi nostro et ipsius archiepiscopi consensu fuerit prorogatus. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. - Datum anno Domini M° CC° LX° nono, dominica ante festum Beati Marci ewangeliste.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Henri, évêque de Liège (Inventaire, n° 10764) : fragment.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//207
    • Original scellé | 5509 - 1269. Dimanche 21 avril. | Henrici, Leodiensis episcopi, litteroe de homagio quod, ejus nomine, archiepiscopo Remensi proestitum est . | Henricus, Dei gratia Leodiensis episcopus, universis presentes...