Document d'archives : Original scellé
5517 - Milhau. 1269. Mercredi 15 mai.
Consulum Amiliavi epistola ad Alphonsum comitem ut suas eis libertates...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5517 - Milhau. 1269. Mercredi 15 mai.
Consulum Amiliavi epistola ad Alphonsum comitem ut suas eis libertates confirmare dignetur .
Illustri et excellenti domino suo et peramabili, plurimum honorando domino A[lfonso], filio regis Francie, Dei gratia comiti Picthavie et Tholose, sui consules et consiliarii ville Amiliavi salutem et prosperos ad vota successus. Cum nos, vestre juste postulationi grato concurentes ascensu (sic ), gratum et voluntarium usque ad duodecies c. libras turonensium donum fecerimus in subsidium futuri vestri itineris Terre Sancte, et nobis de die in diem crescat animus complacendi, si quid in dicto subsidio, quod non credimus, posset esse quod mentem et vestram bonam conscientiam obfuscaret, illud delere et anullare volentes, et mentem, conscientiam et maculam, si qua est, tergere et lavare, illud vobis dimittimus et animo gratuito condonamus. Verumtamen, quia per vestros [nuncios], tempore promissionis, nobis promissum exstitit et conventum quod, adimpletis promissis, litere patentes nobis a vestra munificentia donarentur super nostris libertatibus immutilatis servandis et de non prejudicando nobis et nostris successoribus in futurum, vestre solite benignitatis constanciam precibus quibus et quantis possumus humiliter imploramus, quanto carius possumus deprecantes quatinus literas tales patentes nobis concedere dignemini, ut dicte nostre libertates firme deinceps et inlibate persistant, et nobis ex nostra libertate nullum prejudicium valeat generari, et anima vestra a peccato sit libera et immunis. Quas patentes literas, si vobis placuerit, nobis per latorem presencium dignemini delegare. - Datum apud Amiliavum, die mercurii post festum Pentecostes, anno Domini M° CC° LX° nono. Et nos dicti consules ad majorem istius facti firmitatem habendam sigillum pendens consulatus nostri presentibus duximus apponendum.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur cordon de chanvre de plusieurs couleurs, du sceau des consuls de Milhau (Inventaire, n° 5844).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//329
    • Original scellé | 5517 - Milhau. 1269. Mercredi 15 mai. | Consulum Amiliavi epistola ad Alphonsum comitem ut suas eis libertates confirmare dignetur . | Illustri et excellenti domino suo et peramabili, plurimum honorando domino...