Document d'archives : Original scellé
5488 - Paris. 1268-69. Vendredi 15 mars.
Theobaldi, regis Navarrœ et comitis Campaniœ, litterœ de conventione...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5488 - Paris. 1268-69. Vendredi 15 mars.
Theobaldi, regis Navarrœ et comitis Campaniœ, litterœ de conventione quœ inter ipsum et regem Franciœ de Judœis utriusque intervenit .
Nos Theobaldus, Dei gratia rex Navarre, Campanie et Brie comes palatinus, universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod, cum excellentissimus dominus ac pater noster Ludovicus, Dei gratia rex Francorum, et nos capi fecissemus anno Domini M° CC° LXVIII°, die sabbati in crastino Exaltacionis Sancte Crucis, Judeos in terris nostris commorantes cum bonis eorumdem, et dictus dominus rex peteret a nobis postmodum et vellet habere Judeos qui de terra sua in terram nostram venerant moraturi, et qui erant commorantes in terra nostra tempore dicte captionis, nosque a dicto domino rege illud idem similiter peteremus, tandem placuit dicto domino regi et nobis quod Judei, qui in terra nostra et feodis nostris, exceptis feodis de Malliaco et de Milliaco in Belvasino et aliis feodis que sunt infra castellanias domini regis, erant commorantes tempore dicte capcionis, et eorum bona nobis remaneant, et ipsa sine impedimento aliquo habeamus, et dictus dominus rex habeat Judeos et bona eorum qui in terra sua et in feodis suis commorantes erant tempore capcionis supradicte ; unde mandamus per presentes litteras omnibus ballivis, prepositis ac aliis servientibus nostris, ut ipsi hujusmodi mandatum nostrum per totam terram nostram et vassallorum nostrorum observent et faciant firmiter et fideliter observari. Ista autem concessio facta inter nos ad invicem durabit hac vice et non amplius, nisi hoc de dicti domini regis processerit voluntate. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. - Datum per nos Parisius, die veneris ante Ramos Palmarum, anno Domini M° CC° LX° VIII°.

Contenu :

Scellé en cire rouge, et sur double queue, du sceau de Thibaud II, roi de Navarre, comte de Champagne (Inventaire, n°11375).
Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., n°3531.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//613
    • Original scellé | 5488 - Paris. 1268-69. Vendredi 15 mars. | Theobaldi, regis Navarrœ et comitis Campaniœ, litterœ de conventione quœ inter ipsum et regem Franciœ de Judœis utriusque intervenit . | Nos Theobaldus, Dei gratia rex...