Document d'archives : Minute en parchemin
5743 - 1252-1271.
Informatio de perceptione pasagii in dioecesi Ruthenensi .
Pro domino comite Pictavie...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Minute en parchemin
5743 - 1252-1271.
Informatio de perceptione pasagii in dioecesi Ruthenensi .
Pro domino comite Pictavie et Tholose.
Raymundus Bertrandi, de Amilianno, testis juratus et interrogatus super perceptione pasagii quod levatur in diocesi Ruthenensi a nobilibus, dixit quod ipse fuit bajulus Amilianni pro domino comite Pictavie et Tholose per sex annos per intervalla temporum, et dixit XV. annos esse elapsos a tempore quo ipse fuit primo bajulus Amiliani ; et dixit quod ipse levavit pasagium per banliviam Amiliani per dictos sex annos a nobilibus dicte ballivie in hunc modum, videlicet quod nob[i]les et eorum familiares et equitature sue et saimerii et boves arantes et furni et molendina ipsorum, dum tamen tenerent furnerium et molendinarium ad expensas proprias, et porci quos tenebant in domibus suis, erant immunes a prestatione pasagii ; de aliis vero animalibus suis levabatur pasagium. Interrogatus a quibus nobilibus dicte ballivie habuit, dixit quod a bailia Bernardi de Levezone et a cabana matris del Jordanoyn, et a ballivia seu cabana Pauli de Claromonte, et a ballivia Deodati Gaucelmi militis de Monte Pavone, et a cabana domini Berengarii Rotbaldi de Sancto Affricano, et a domino Hugone de Sancto Romano, et a pluribus aliis. Item dixit de domibus religiosis quod famil[iares] et eorum animalia sunt immunes a prestatione, et ab eis non levatur. Dixit tamen quod si aliqui pastores adjungerentur caban[is] vel baillivie animalium aliquorum religiosorum, quod a X ( ?) capitibus vaccarum et ultra, et a XL. vel Lta capitibus ovium ultra solvebant de residuis pasagium, et ab ipsis levabatur. Interrogatus quare ex illis animalibus non dabatur pasagium, dixit quia consuetum est ita quod domus religiose debent tot animalia custodire libera a prestatione pasagii pastoribus suis ratione operarum suarum. Item dixit quod a quolibet homine ignobili qui habet in bonis ad valorem Lta librarum melgoriensium, ultra illud de quo dedit pasagium, levantur XII. d. melgorienses. Item dixit quod XXX. anni sunt elapsi a tempore quo ipse levavit pasagium eo modo quo dixit supra, tempore domini R[aimundi] comitis quondam Thol[osani].

Contenu :

Raimond Bertrand, dont nous avons ici la déposition sur la levée de la pesade en Rouergue, dit avoir été baile de Milhau trente ans avant cette déposition, au temps du comte Raimond. Il s'agit ici de Raimond VII, qui a succédé à son père Raimond VI en 1222 ; la déposition de Raimond Bertrand ne peut donc pas être antérieure à 1252 ou environ ; elle ne peut pas non plus être postérieure à la mort d'Alphonse de Poitiers, qui est nommé en tête de la pièce.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//320
    • Minute en parchemin | 5743 - 1252-1271. | Informatio de perceptione pasagii in dioecesi Ruthenensi . | Pro domino comite Pictavie et Tholose. | Raymundus Bertrandi, de Amilianno, testis juratus et interrogatus super perceptione...