Document d'archives : Original scellé
5395 - 1268. Jeudi 21 juin.
Officialis curiæ archidiaconi Parisiensis notum facit quod in ipsius præsentia...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5395 - 1268. Jeudi 21 juin.
Officialis curiæ archidiaconi Parisiensis notum facit quod in ipsius præsentia constituti "Petrus Nicholaus et Johannes dicti de Pont Levé, fratres, burgenses, ut dicitur, Turonenses, Johannes de Marciaus, burgensis, ut dicitur, de Rupella, et Petrus dictus de Caturco, burgensis, ut dicitur, Brivatensis," confessi sunt se per quamdam compositionem seu concordiam, factam inter ipsos ex una parte, et Alphonsum, filium regis Franciæ, Pictaviæ et Tolosæ comitem, ex altera, "videlicet anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, die mercurii ante nativitatem Beati Johannis Baptiste", prædicto comiti debere "duodecies centum et quinquaginta libras turonensium pro defectu tallie monete pictaven[sium] factorum apud Monsterolium Bonnin in dyocesi Pictavensi". Quam quidem summam se apud Templum Parisius ad opus dicti comitis soluturos promittunt, "videlicet in instanti festo Purificationis Beate Marie Virginis sexties centum et viginti quinque libras turonensium, et alias sexties centum et viginti quinque libras turonensium in festo Ascensionis Domini que erit anno Domini millesimo ducentesimo LXmo nono", etc. "In quorum omnium testimonium et munimen ad petitionem dictorum burgensium sigillum curie nostre presentibus litteris duximus apponendum. - Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, die jovis ante nativitatem Beati Johannis Baptiste."

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de l'officialité de l'archidiacre de Paris. Ce sceau ne doit pas être confondu avec celui qui est mentionné dans l'inventaire, n° 7490, à la date de 1268.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/b
    • Original scellé | 5395 - 1268. Jeudi 21 juin. | Officialis curiæ archidiaconi Parisiensis notum facit quod in ipsius præsentia constituti "Petrus Nicholaus et Johannes dicti de Pont Levé, fratres, burgenses, ut dicitur,...