Document d'archives : Original scellé
5729 - Aigues-Mortes. 1270. Juillet.
Alphonsus, filius regis Franciæ, Pictavensis et Tolosæ comes, notum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5729 - Aigues-Mortes. 1270. Juillet.
Alphonsus, filius regis Franciæ, Pictavensis et Tolosæ comes, notum facit seclericos suos magistros Willelmum de Vaugringnosa subdecanum Carnotensem, P. Vigerii archidiaconum Xanctonensem, et Guiscardum canonicum Cameracensem, suos procuratores constituere, cum potestate transferendi in Ademarum de Pictavia, comitem Valentinensem, feodum quod ab ipso tenet Draconetus, dominus Montis Albani, in castro de Valriaco et ejus territorio, et totum jus quod in dicto castro Valriaci ipse comes habet prætextu emptionis quam senescallus Veneyssini quondam ejus nomine ab heredibus Guillelmi de Camareto fecit, necnon et totum jus quod Draconetus ab ipso tenet in castris de Petra Lata, Roca Acuta, Podii Guigonis et Novayssani et villa Sancti Pantalconis. Datur etiam dictis procuratoribus potestas componendi cum eodem Ademaro super quæstione inter ambos comites vertente ratione castellorum de Bayo, de Ponsino, et omnium aliarum villarum et castrorum quæ Ademarus in Vivariensi et Aniciensi episcopatibus tenet. "Super predictis autem concessionibus, donacionibus et composicionibus ac remissionibus volumus eidem Ademaro litteras nostras dari et concedi, sigillo quo uti precepimus in nostra absentia peregrina sigillatas, et instrumento ipso sigillo sigillato fidem plenissimam adhiberi. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum,etc . Nos autem Johanna,etc. , laudamus, et ad majoris roboris firmitatem sigillum nostrum una cum sigillo karissimi domini nostri comitis supradicti, viri nostri, presentibus litteris duximus apponendum. - Datum apud Aquas Mortuas, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense julii."

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur cordelettes de chanvre, des sceaux d'Alphonse de Poitiers et de Jeanne de Toulouse (Inventaire, nos 1078 et 1079).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//303
    • Original scellé | 5729 - Aigues-Mortes. 1270. Juillet. | Alphonsus, filius regis Franciæ, Pictavensis et Tolosæ comes, notum facit seclericos suos magistros Willelmum de Vaugringnosa subdecanum Carnotensem, P. Vigerii...