Document d'archives : Registre contemporain
5543 - Gênes. 1269. 8 juin.
Johannini de Marino et Conradi Panzani, Januensium, litterœ de navi,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5543 - Gênes. 1269. 8 juin.
Johannini de Marino et Conradi Panzani, Januensium, litterœ de navi, Bonaventura nomine, ad opus Ludovici IX regis conducenda .
LITTERA JOHANNINI DE MARINO ET COURAUDI PANTANNI, CIVIUM JANUE, SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS QUE VOCATUR BONAVENTURA.
In nomine Domini, amen. Nos Johaninus de Marino et Conradus Panzanus, cives Janue, naulizamus et locamus vobis dominis Johanni Poilevilain, militi, magistro Henrico de Campo Repulso, clerico, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus domini regis Francorum, sicut apparet per litteras dicti domini regis roboratas ejusdem domini regis sigillo, tenor quarum inferius continetur, navim unam que vocatur Bonaventura de mensuris infrascriptis, et cum sarzia et rebus rescriptis et cum marinariis triginta octo, et que est in schario Varaginis, que navis debet esse longa per carenam cubitos viginti quinque, et de roda in roda[m] cubitos triginta octo, alta in sentina palmos quatuordecim minus quarta, in cooperta prima inferiori alta parmos (sic ) novem minus tercia, in correorio palmos sex et dimidium, alta in orlo palmos quatuor, ampla in cooperta palmos triginta. Sarcia infrascripta : arbore de prorra longitudinis cubitorum quadraginta, grossitudinis palmorum octo, furnita ejus sarcia ad sufficienciam, arbore de medio longitudinis cubitorum triginta septem, grossitudinis palmorum septem et dimidii, cum sua sarcia ad sufficienciam, que arbores sunt et esse debent sanne, anthenarum peciis septem bonis et sannis et convenientibus dicte navi, sarcia de canavo, in summa centanaria centum viginti quatuor, velis quinque de cotono novis, convenientibus dicte navi, anchoris decem et octo de cant[ariis] quinque usque in sex pro qualibet, timonibus duobus grossitudinis palmorum septem pro qualibet, sanis et convenientibus dicte navi, barchis duabus de paleschalmo, furnitis remis et spatis et omnibus furnimentis suis, butis pro aqua pro mezaroliis mille. Quam quidem navim de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis supradictis ipsi navi necessariis vobis dominis ambaxatoribus, nomine dicti domini regis, locamus sive naulizamus finito precio librarum duo milia quadringentarum turonensium, de quibus jam habuisse et recepisse confitemur nomine dicti domini regis libras octingentas turonensium ; renunciantes excepcioni non numerate peccunie et omni juri et excepcioni quo nos vel alter nostrum tueri (sic ) possemus. Residuum vero dicti precii dicti nauli, quod est librarum mille sexcentarum turonensium, mihi dare et solvere debetis, sive dari et solvi michi facere tenemini infra dies octo postquam dicta navis applicuerit in Aquis Mortuis. Pro supradicto itaque precio sive naulo promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus dicto nomine quod dictam navim ita furnitam et preparatam omnibus rebus sibi necessariis, ut dictum est, conducam et consignabo, sive conduci et consignari faciam, vobis seu mandato domini regis in Aquis Mortuis usque dies octo mensis madii proximo venturi, anno currente M° CC° LXX°, sannam et stagnam coopertis et completam castello et staiariis (sic ) pro equis ponendis, et cum omnibus aliis et singulis supradictis, et demum cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi navi ad bonum intellectum, sicut expedit habere navim ultra mare transferens (sic ) in passagio cum equis et pregrinis. Et tali modo ut supra dictum est dictam navim vobis ambaxatoribus dicto nomine promittimus habere paratam et conductam ad dictum locum de Aquis Mortuis usque ad dictum terminum. Insuper promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod honerabimus seu honerari faciemus nostris expensis in dicta nave omnes illas res quas vobis seu dicto domino regi placuerit in ipsa navi ponere sive poni facere, et quod non honerabimus sive honerari faciemus vel permittemus honerari aliquas res in ipsa navi absque scientia domini regis seu ejus mandati. Item promittimus et convenimus vobis dicto nomine quod jurabimus, si in dicta navi fuerimus, sive illi qui in dicta navi fuerint jurabunt ad sancta Dei Euvangelia salvare et custodire dictum dominum regem et gentem suam et omnes res suas et gentis sue, et eidem in omnibus obedire et complere viagium quod idem dominus rex facere voluerit. Insuper ei pacto incontinenti apposito promittimus et convenimus vobis dicto nomine quod, ex quo dicta navis de mandato domini regis vel ejus nuncii separata fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, [si] voluntas fuerit domini regis vel ejus nuncii quod dicta navis applicare debeat ad aliquam insulam vel portum, vel alium locum, pro habendo consilio vel expectare, quod illuc cum illa navi ire teneamur, si fuerimus, et illi qui in dicta navi fuerint ire teneantur et ibi expectare, et si necesse fuerit ibidem similiter discaricare res et equos que erunt in ipsa navi, et iterum ipsas res et equos reducere seu reduci facere in ipsa navi, salvo quod intelligatur et teneamur dictas res et equos honerare et exhonerare usque ad ripam sive littus maris ; si forte contingerit (sic ) dictum dominum regem sive nuncium ejus [et] dictam navim tantum detineri, quo[d] opporteret quod yemaret, quod occasione illius yemationis dabitis et solvetis nobis seu dari et solvi facietis in ipso loco vel alibi ubi yemaret ipsa navis facto domini regis libras quadraginta turonensium per centum summe dicti nauli, scilicet libras nongentas sexaginta turonensium. Insuper promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictam navim iterum honerabimus seu honerari faciemus omnibus illis rebus quas placuerit dicto domino regi cum barchis dicte navis, quod ut melius fieri poterit, et deinde cum ipsa navi et marinariis ibo ad illum locum ad quem placuerit domino regi vel ejus mandato, et ibidem, si necesse fuerit, exhonerabo seu exhonerari faciemus ipsam navim, ut dictum est. Et postquam equi de ipsa navi exhonerati erunt in terra in ipso loco, promittimus et convenimus vobis ibidem stare et expectare per mensem unum cum ipsa navi, faciendo ibidem servicium domini regis, sicut de ipsius voluntate processerit, usque ad dictum terminum ; et si infra dictum mensem voluntas fuerit dicti regis vel ejus consilii transferendi se et gentem suam ad alium locum in eadem regione, quod teneamur illuc, si in dicta navi fuerimus, ire, vel illi qui in dicta navi fuerint ire teneantur cum dicta navi, et iterum equos et gentes, et res omnes que ibidem de dicta navi exhonerate erunt, rechonerare (sic ) seu rechonerari facere et reducere in dicta navicum barchis dicte navis, prout melius fieri poterit, et deinde ire cum ipsa navi et honere ad alium locum in eadem regione quo placuerit dicto domino regi, et ibidem exhonerare ipsam navim, sive exhonerari facere omnibus rebus pertinentibus domino regi et genti sue, ut dictum est. Et postmodum liceat nobis, si fuerimus, vel illis qui in dicta navi fuerint, ire deinde quo eis placuerit sive voluerint, et nobis vel eis placuerit, salvo quod in ipsa navi ire non teneamur nos vel alter nostrum, nisi nobis vel alteri nostrum placuerit, sed possimus ibidem alium sufficientem constituere loco nostrum. Predicta omnia et singula promittimus vobis dictis ambaxatoribus stipulantibus nomine dicti domini regis attendere, complere et observare, sive attendi, compleri et observari facere, et in nullo contravenire ; alioquin penam dupli tocius dicti nauli vobis dicto nomine stipulantibus promittimus, pro qua pena et predictis omnibus attendendis et observandis omnia bona nostra habita et habenda vobis dicto nomine pignori obligamus, renunciantes juri de principali, juri solidi, nove constitutioni de duobus reis, epistole divi Adriani et omni juri. Insuper Lanfranchinus Marocellus, Johannes de Rovegno ( ?), Faciolus de Marci et Thomaynus de Murta, quilibet eorum in solidum, de predictis omnibus et singulis se constituerunt proprii (sic ) et principales observatores et attenditores pro dictis Johannino et Corando verssus dictos ambaxatores nomine dicti domini regis, sub dicta pena et obligatione bonorum suorum, renunciantes juri de principali, juri solidi, nove constitutioni de duobus reis et omni juri et fori privilegio. Verssa vice, nos dicti Johannes Poilevilain, magister Herricus et Guillelmus de Mora, dicti domini regis nuncii et ambaxatores, sicut apparet per litteras ipsius domini regis infra descriptas et dicti domini regis sigillo sigillatas, nomine ipsius domini regis promittimus et convenimus vobis dictis Johannino et Conrado, dare vobis et solvere et sic tractare quod dictus dominus rex dabit et solvet vobis vel vestro certo nuncio residuum dicti precii dicti nauli, videlicet libras mille sexcentas turonensium in Aquis Mortuis, infra dies octo postquam dicta navis ibidem applicuerit, ut dictum est, libras nogentes (sic ) sexaginta turonensium si contingeret dictam navim yemare alicubi de mandato dicti domini regis vel ejus nuncii, seu facto dicti domini regis, ultra pactum dicti nauli, ut superius dictum est. Que omnia et singula, nomine et vice domini regis et pro ipso domino rege, promittimus et convenimus vobis dictis Johanni et Corando attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, et in nullo contravenire. Tenor autem litterarum predictarum talis est :
Ludovicus,etc. (Sequuntur litterœ Ludovici IX regis, potestati, consilio et commum Januensibus, apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octabas Paschœ, anno 1269scriptœ ; vide supra, n° 5504.)
Actum Janue in domo Guillelmi de Turri, millesimo CC° sexagesimo nono, indiccione undecima, die VIII madii junii (sic ), inter nonam et vesperas. Testes Octo Vicecomes, Guillermus Daniel de Naulo et Guillelmus de Turri, Lunchen[sis].
Leoninus de Sesto, notarius, rogatus scripsi.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5543 - Gênes. 1269. 8 juin. | Johannini de Marino et Conradi Panzani, Januensium, litterœ de navi, Bonaventura nomine, ad opus Ludovici IX regis conducenda . | LITTERA JOHANNINI DE MARINO ET COURAUDI...