Document d'archives : Original scellé
5635 - Aigues-Mortes. 1269-70. 15 février.
Arnulfi de Curia Feraudi et Guillelmi de Mora litteroe ad regem de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5635 - Aigues-Mortes. 1269-70. 15 février.
Arnulfi de Curia Feraudi et Guillelmi de Mora litteroe ad regem de magnis pecunioe summis quas pro ejus servitio receperunt .
Excellentissimo domino suo L[udovico], Dei gratia regi Francie, Arn[ulfus] de Curia Feraudi, miles, et G[uillelmus] de Mora, panetarius, sui tam humiles quam devoti, subjectum servicium tam debitum quam devotum. Vestre regie magestati presentibus intimetur nos recepisse per manum Marchi Guilli et Bertaudi Arode, servientum vestrorum, viginti unum milia octingentas libras turonensium, videlicet sexdecim milia octingentas libras turonensium minutorum et valorem quinque milium librarum turonensium in grossis turonensibus de argento. Item recepimus a predictis servientibus vestris quamdam vestram patentem literam, continentem quod Nicholaus et Terricus dicti Flamingi, cives Parisienses, vel eorum locum tenens tradat nobis de moneta Sumidrii septem milia librarum turonensium. Item recepimus ab eisdem vestris servientibus aliam patentem literam, continentem quod prior fratrum Predicatorum Tholose tradat nobis peccuniam quam Philippus dictus Cambellanus, burgensis Turonensis, deposuit penes eum. Recepimus siquidem ab eisdem aliam vestram patentem literam, continentem quod senescallus vester Carcassone tradat nobis omnem peccuniam quam recepit de termino Natalis Domini ultimo preterito et de arreragiis, et quam in posterum recipiet de decima vobis ab Apostolica Sede concessa. Item recepimus ab eisdem servientibus septem paria vestrarum literarum patencium directarum infrascriptis episcopis, videlicet Lodovensi, Agathensi, Magalonensi, Nemausensi, Uticensi, Mimathensi et Aniciensi, pro decima mihi Guillelmo de Mora tradenda. Preterea volumus excellenciam vestram scire quod tenens locum Nicholai et Terrini predictorum non tradit nobis de moneta Sumidrii nisi duo milia librarum turonensium, dicens quod quando plus habebit peccuniam, plus persolvet, et requisitus a nobis an tradet nobis residuum an illud vobis debet, super hoc ab eo habere non possumus quicquam certum. Unde super hiis et aliis mandetis nobis vestre beneplacita voluntatis. - Datum apud Aquas Mortuas, XV° kalendas martii, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire rouge, sur simples queues de parchemin :
1° En haut, sceau d'Arnoul de Couferaud (Inventaire, n° 1933).
2° En bas, sceau de Guillem de la Mora (Inventaire, n° 5348) ; fragment.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//473
    • Original scellé | 5635 - Aigues-Mortes. 1269-70. 15 février. | Arnulfi de Curia Feraudi et Guillelmi de Mora litteroe ad regem de magnis pecunioe summis quas pro ejus servitio receperunt . | Excellentissimo domino suo L[udovico],...