Document d'archives : Original scellé
5654 - Burgos. 1270. 31 mars.
Ferrandus, infans Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem suum constituit ad...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5654 - Burgos. 1270. 31 mars.
Ferrandus, infans Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem suum constituit ad percipiendam pecuniœ summam, ratione dotis sibi a socero suo Franciœ rege debitam .
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos infans Ferrandus, primogenitus et heres illustrissimi domini Alfonsi, Dei gratia Romanorum regis semper augusti et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sibille, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii regis, facimus, constituimus et ordinamus nostrum procuratorem et certum nuncium, presentem et mandatum suscipientem, dilectum fidelem notarium et familiarem nostrum Petrum Cabeçon, ad petendum et recipiendum loco et nomine nostro decem milia librarum turonensium ab illustre domino Ludovico rege Franc[ie], socero nostro, quas convenit et promisit dare nobis in dotem cum domina Blanca filia sua, uxore nostra karissima, et solvere nuntiis domini patris nostri et nostris, quos ad eum ad recipiendam dictam pecuniam mitteremus, dantes eidem plenam et liberam potestatem petendi et recipiendi dictas decem milia librarum turonensium a dicto socero nostro et faciendi finem et refutationem et pactum de ulterius non petendo et cartam absolutionis pro nobis de dicte pecunie quantitate, et promittentes ratum et firmum habere perpetuo et non contra venire, quicquid prefatus procurator noster pro nobis fecerit, receperit, ordinaverit et firmaverit in premissis. In cujus rei testimonium presens procuratorium fieri jussimus et sigilli nostri munimine roborari. - Factum Burg[is], pridie kalendas aprilis, anno Domini M° CC° LXX°. - Ego Stephanus Dominici de mandato domini infantis feci scribi.

Contenu :

Sceau de Fernand, infant de Castille (Inventaire, 11279), en cire rouge sur fond de cire blanche, appendu sur cordelettes de chanvre. Le procureur de l'infant de Castille, Pierre Cabeçon, ayant rendu à Paris, en 1270, le lundi après l'octave de la Pentecôte, un acte public en raison de la mission qui lui avait été confiée, il en résulte que la présente pièce a été datée, non d'après le style de Pâques, ce qui la reporterait au 31 mars 1271, mais d'après le style du 25 mars (style florentin), généralement employé en Castille à cette époque. Au surplus, l'infant parle du roi Louis IX, son beau-père, dans des termes indiquant clairement qu'alors ce prince était encore en vie. Voir, à la date du 9 juin 1270, le 5704.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5654 - Burgos. 1270. 31 mars. | Ferrandus, infans Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem suum constituit ad percipiendam pecuniœ summam, ratione dotis sibi a socero suo Franciœ rege debitam . | Noverint universi...