Document d'archives : Deux originaux scellés
5500 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Balduini, Constantinopolitani imperatoris, litteroe, quibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5500 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Balduini, Constantinopolitani imperatoris, litteroe, quibus se quartam imperii partem Theobaldo, regi Navarroe Campanioeque comiti, donare declarat .
Balduinus, Dei gratia fidelissimus in Christo imperator, a Deo coronatus, Romanie moderator et semper augustus, omnibus Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Ad perpetuam rei memoriam cunctis presentibus et futuris tenore presentium facimus esse notum quod nos, deliberatione previa attendentes utilitatem multiplicem que imperio nostro potest provenire ex presentia karissimi consanguinei nostri domini Th[eobaldi], illustris regis Navarre, Campanie et Brie comitis palatini, spontanee et liberaliter donamus eidem et heredibus suis in perpetuum donatione inter vivos quartam partem terre, dominii et honoris totius imperii nostri Romanie, cum omnibus pertinentiis dicte partis. Et de hiis omnibus predictum regem per nostrum annulum domino Erardo de Valeriaco, Hugone dicto de Conflans marescallo Campanie, et magistro Thoma Brunelli clerico predicti illustris regis, et Milone de Galatas milite nostro presentibus, investimus, salvis tamen conventionibus et pactionibus quas habemus cum nobilibus viris rege Sicilie illustri et duce Burgundie, et salvo jure ducis et communitatis Venetorum, salva etiam et excepta civitate Constantinopolitana cum omnibus pertinentiis circumquaque per unam dietam. Volumus insuper et concedimus quod secundum quod terra dicti imperii acquiretur, predictus rex semper recipiat quartam partem terre acquisite, salvis semper conventionibus et condicionibus supradictis, ita videlicet quod unus miles quem ad hoc assignabimus et alius quem prefatus rex assignabit bona fide et prestito juramento assignabunt sibi quartam partem tam in feodis et retrofeodis, quam in dominiis et rebus aliis. Si vero totum imperium vel si aliqua magna pars ipsius acquiratur, nos ad requisitionem dicti regis aut ejus heredum tenebimur facere quatuor partes de tota illa acquisitione, et pro honore ipsius regis volumus et concedimus quod ipse eligat et accipiat illam partem que sibi placuerit, salvis semper conventionibus et condicionibus antedictis. Volumus etiam et concedimus quod predicta omnia teneat et possideat libere cum omni dominio et justicia que habemus vel habere debemus in parte que nobis debet remanere, nec ratione hujusmodi donationis rex ipse tenebitur nobis aut heredibus nostris aut imperio Romanie ad aliquod servitium, nisi quantum sibi spontanee placuerit, quamdiu manere voluerit in terra dicti imperii. Cum autem eum absentem esse contigerit, tenebitur et heredes sui pro quibuslibet mille iperperatis terre ad communem extimationem Romanie seu Romani imperii quas ibi habebunt tenere ibidem pro deffensione terre unum militem vel duos balistarios equites secundum consuetudines dicti imperii. Post decessum vero ipsius regis tenebuntur heredes sui facere nobis et heredibus nostris hommagium ligium ad usus et consuetudines imperii nostri et servitium de militibus et balistariis prout superius est expressum. Promittimus etiam quod nos bona fide dictum regem juvabimus in retentione et conservatione quarte partis sue predicte sumptibus propriis contra omnes, et specialiter contra inimicos fidei christiane. Et ad hec omnia et singula supradicta servanda obligamus nos et promittimus nos bona fide ea tenere, complere et observare, si sepedictus rex Th[eobaldus] personaliter accedat in terram imperii memorati. Et insuper obligamus nos et promittimus quod Philippus filius noster pro se et heredibus suis supradicta omnia et singula secundum condiciones premissas laudabit, concedet et acceptabit, et de non veniendo contra se legittime suis patentibus litteris obligabit. In cujus rei testimonium litteras nostras dedimus bulla nostra aurea roboratas, nostris caracteribus rubeis imperialibus insignitas. - Datum Parisius, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, mense marcii, imperii nostri anno vicesimo nono.

Contenu :

Ces lettres de Baudouin II, publiées pour la première fois par Du Cange, édition de Villehardouin, preuves, p. 22 (cf. d'Arbois de Jubainville, t. VI, n°3535), nous sont parvenues par deux expéditions originales, cotées J. 419, nos 51 et 52 . La pièce 51 porte encore la bulle d'or de l'empereur d'Orient, appendue à un flot de soie rouge (Inventaire, n°11827) ; une bulle d'or était également attachée à la pièce 52 ; elle a disparu, ainsi que son attache.
Le texte du n°52 présente quelques variantes, dont nous avons tenu compte. Cette deuxième pièce est d'une écriture plus serrée que la première.
Les souscriptions au minium, qui ont été tracées au bas de ces deux pièces, ne sont pas identiques ; la couleur est mieux conservée sur le n°52 que sur le n°51 .

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//419
    • Deux originaux scellés | 5500 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars. | Balduini, Constantinopolitani imperatoris, litteroe, quibus se quartam imperii partem Theobaldo, regi Navarroe Campanioeque comiti, donare declarat . |...