Document d'archives : Registre contemporain
5435 - Gênes. 1268. 26 novembre.
Guidonis de Corrigia, potestatis, et quorumdam Januensium litterœ de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5435 - Gênes. 1268. 26 novembre.
Guidonis de Corrigia, potestatis, et quorumdam Januensium litterœ de duabus navibus ad opus Ludovici IX construendis .
LITTERE CONMUNIS JANUE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD GUIDO DE CORRIGIA, JANUENSIS CIVITATIS POTESTAS, GUILLELMUS PORCUS ET ALII EX OCTO NOBILIBUS JANUE ET CONSILIARII, NOMINE ET VICE CONMUNIS JANUE, PROMISERUNT MAGISTRO HENRICO DE CAMPO REPULSO ET GUILLELMO DE MORA, NUNCIIS DOMINI REGIS, FACERE DUAS NAVES PRO PASSAGIO DOMINI REGIS ULTRA MARE, PRO LIBRIS QUATUORDECIM MILIBUS TURONENSIUM.
In nomine Domini amen. Nos Guido de Corrigia, Januensis civitatis potestas, necnon Guillelmus Porcus, Guarnerius Judex, Vivaldus de Carlone, Frexonus Malocellus et Bonifacius Pict., ex octo nobilibus, pro comuni, de beneplacito et voluntate consilii, cornu et campana more solito propterea congregati, necnon et nos ipsi consiliarii, quorum nomina inferius descripta sunt, nomine et vice comunis Janue et pro ipso communi, primo examinata et approbata forma presentis instrumenti per octo viros, unum videlicet per compagnam, et duos judices, secundum formam capituli, quibus placuit presens instrumentum sic fieri debere, volentes annuere peticioni dominorum magistri Henrici de Campo Repulso et Guillelmi de Mora, nunciorum et ambasatorum illustrissimi domini regis Francie in eo quod comune potest et credit se posse adimplere de peticionibus ipsorum ambaxatorum, nomine et vice dicti comunis inimus et inire volumus pactiones infrascriptas cum ipsis ambaxatoribus ; unde nomine et vice dicti comunis et pro ipso comuni promittimus et convenimus vobis predictis ambaxatoribus et nunciis dicti domini regis nomine et vice ipsius domini regis quod faciemus et fieri faciemus per comune Janue, ad opus dicti domini regis, pro passagio suo naves duas in plagia Sancti Petri de Arena de infrascriptis mensuris et cum sarciis et apparatibus et instrumentis ipsarum navium inferius descriptis. Quas quidem naves nomine et vice dicti comunis et pro ipso comuni Janue, promittimus vobis predictis ambaxatoribus facere et complere usque ad kalendas aprilis que erunt in millesimo ducentesimo septuagesimo. Ab inde vero in antea custodientur ad expensas domini regis, et sint periculo ipsius domini regis. Quas siquidem naves dicto nomine promittimus vobis ad dictum terminum habere paratas et furnitas in portu Janue cum sarcia infrascripta et cum omni apparamento alio infrascripto quod in ipsis navibus habere debetis et cum ipsis, secundum videlicet quod inferius continetur. Et promittimus vobis quod dictas naves sic paratas et furnitas sarcia infrascripta et apparatibus et instrumentis infrascriptis ad dictum terminum trademus et consignabimus atque deliberabimus nuncio seu nunciis dicti domini regis in portu Janue, si in Janua fuerint et requisicio facta fuerit, et ipsas naves et quamlibet ipsarum cum dicto apparatu et sarciis et omnibus infrascriptis libere abire de portu Janue permittemus, absque aliqua alia dacita solvenda pro ipsis comuni Janue seu alicui alii singulari persone. Quas quidem promissiones vobis facimus quia confitemur vos nobis pro ipso comuni dedisse et solvisse pro ipsis navibus faciendis ad opus ipsius domini regis libras quatuordecim milia turonensium bonorum de Turonibus, quas habuisse et recepisse confitemur ; renunciantes excepcioni non numerate pecunie et non recepte, doli, in factum, excepcioni et omni juri per quod tueri nos possemus, asserendo dictam pecuniam non numeratam fuisse, et quia eciam nomine et vice dicti domini regis vos ad infrascripta debetis obligare. Et nos predicti magister Henricus et Guillelmus de Mora, ambaxatores et nuncii dicti domini regis, ut apparet per litteras regias et sigillo pendenti ipsius domini regis munitas, per pactum incontinenti appositum in predictis, promittimus et convenimus vobis quod faciemus ita quod dictus dominus rex libere permittet extrahi et eximi hominibus Janue et nunciis ipsorum arbores et antennas atque timones et timonarias ad usum et pro usu dictarum duarum navium de foresta domini regis que vocatur foresta de Anglis, et quod faciemus et curabimus ita et ipse dominus rex faciet quod per aliquam personam non impedientur dicti Januenses dictas arbores, antennas, timones et timonarias, vel aliquod ex predictis, de dicta foresta et in dicta foresta incidere, eximere atque extrahere, quantum ad usum et utilitatem et pro facto dictarum duarum navium et cujuslibet earum. Et eciam promittimus vobis dicto nomine quod dictus dominus rex per totam terram suam de dictis arboribus, antennis, timonibus vel timonariis, vel de aliquo vel pro aliquo ipsorum nullum pedagium vel exactionem seu dacitam percipiet vel percipi faciet seu percipi permittet, de hiis videlicet vel ex hiis pedagiis, exactionibus seu dacitis que pertinent ad ipsum dominum regem, et hoc sive pedagium, dacita, exactio colligatur in terra sive in aqua. Que omnia predicta et singula attendere, complere et observare et contra non venire in aliquo vobis predictis ambaxatoribus promittimus et proinde cum predictis omnibus et singulis attendendis, complendis et observandis, omnia bona comunis Janue et hominum Janue, vobis dictis ambaxatoribus nomine et vice dicti domini regis pignori obligamus. Tenor litterarum dictorum ambaxatorum talis est :
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,etc. (Sequuntur litterœ regiœ, datœ apud Sanctum Dionysium in Francia, in crastino festi Beati Dionysii, anno 1268 ;vide supra , n° 5418.)
Et erant dicte littere integre, non viciate nec cancellate, nec in aliqua sui parte abolite, cum sigillo cereo pendenti, in quo sigillo erat ab una parte ymago domini regis Francie sedentis in cathedra, tenentis in manu dextra florem unum, et litteris circumspectis dicens : "Ludovicus, Dei gratia Francorum rex", ab alia vero parte erat una flos.
Ut inferius continetur, mensura et sarcia et apparatus cujuslibet navis sicut habere debet. Primo videlicet quod quelibet navis debet esse longitudinis in carina cubitorum triginta unius, longitudinis de roda in rodam cubitorum quinquaginta, altitudinis in sentina palmorum decem et septem cum dimidio, altitudinis in prima cooperta palmorum novem, altitudinis in secunda cooperta palmorum octo, altitudinis in orlo palmorum quinque, amplitudinis in media navi palmorum quadraginta et dimidii. Item debet habere barcham unam canterii, barchas duas de parascalmo et gondolam unam, furnitas de omni sarcia et apparatibus ad ipsas barchas pertinentibus. Item timones duos, qui debent esse laborati et affetati palmorum novem. Item arborem unam de prorra, longitudinis cubitorum quinquaginta unius, grossitudinis palmorum tresdecim minus quarta, et debet esse dicta arbor affaitata palmorum duodecim et dimidii. Item arborem unam de medio, longitudinis cubitorum quadraginta septem, grossitudinis palmorum duodecim minus quarta ; et debet esse affaitata dicta arbor palmorum undecim et dimidii. Item antennas de prorra, pecias tres, quarum due debent esse pro qualibet cubitorum quadraginta unius ; et sunt penne ; alia vero pecia debet esse cubitorum triginta quinque. Et debet esse car. ( ?) grossitudinis palmorum septem et dimidii, et debent esse affaitate palmorum septem et quarta. Item antennas de medio, pecias duas, una quarum debet esse longitudinis cubitorum triginta septem, alia cubitorum triginta duorum, grossitudinis palmorum septem minus quarta ; et debent esse affaitate palmorum sex et dimidii. Item antennas pro velono, pecias tres, due quarum debent esse longitudinis, pro qualibet, cubitorum triginta octo, alia vero cubitorum triginta ; et debent esse grossitudinis pro qualibet palmorum septem minus quarta, et affaitate palmorum sex et dimidii. Item debet habere centanaria quadringenta canabis lumbardi filati et comissi pro sarcia navis et barche facienda et complenda. Item debet habere vela sex cotoni infrascriptarum mensurarum, videlicet pro artimono cubitorum sexaginta sex, velum unum terzarolium cubitorum sexaginta unius, velum unum cubitorum quinquaginta sex, velum unum cubitorum quinquaginta duorum ; item velum unum de medio cubitorum quinquaginta octo, velum unum cubitorum quinquaginta duorum de medio ; quorum duo vela sint de cotono Massilie, videlicet terzarolium de prorra et velonum de prorra. Item debet habere ancoras ferri viginti sex, videlicet ancoras viginti que sint pro qualibet cantariorum octo, et ancoras sex que sint cantariorum decem pro qualibet. Item debet habere vegetes pro aqua tenenda pro mezaroliis duobus milibus. Item debet esse navis quelibet parata et furnita de stabulariis ad sufficientem pro portandis equis centum. Item debet habere pro onnezanda nave in portu Janue festos quatuordecim pro qualibet nave. Actum Janue in palacio heredum quondam Oberti Aur[ie], ubi regitur curia potestatis, presentibus testibus fratre Jacobo de Alexandria et fratre Ruffino de Alexandria, de ordine Predicatorum, Januino Osbergerio scriba et canzellerio comunis Janue, Manuele Loco, scriba comunis Janue, et Segnorino de Castro, notario, anno dominice nativitatis M° CC° LX° octavo, indictione undecima, die vigessima sexta novembris, inter terciam et nonam. Duo instrumenta unius et ejusdem tenoris fieri rogaverunt dicte partes. Nomina vero consiliariorum qui ad dictum consilium interfuerunt sunt hec : Daniel Spinula, Ido Lercarius, Anseleus Fallamonica, Obertus de Grimaldo, Enr. Drog[us], Ansaldus Polionus, Matheus Ceba, Guillelmus de Camilla, Guillelmus de Savignono, Pignolus Pignoles, Symon Cigala, Guillelmus Cibo, Matheus de Guisulfo, Franciscus de Camilla, Bonusvass[allus] Usus Maris, Bonusvass[allus] Nepitella, Octolinus de Nigro, Rubeus de Orto, Johannes Lomelinus, Bonif[acius] de Volta, Comes Guillelmus, Lanfr[ancus] de Gisulfo, Ansaldus Luxius, Hugo Fornarius, Bertholinus de Castro, Daniel Albericus, Conradus Ventus, Conradus Embriacus, Jacobus Rataldus, Guillelmus de Gavio, Lanfranchus Advocatus, Jacobinus Ventus, Symon de Quarto, Obertus Spinula, Francischus de Sancto Zinexio, Ogerius Pilavicor., Nicholaus de Quinto, Symon Toscicus, Johannes Grocius, Guillelmus Gabernia, Jacobus Anjoynus, Octobonus de Cruce, Thomas de Gualterio, Guillelmus de Castro, Philippinus Mallonus, Francischus Ceba, Antoncus Mallonus, Bonifacius Guaracus, Obertus de Mari, Raymundus de Casali, Enr. Calvus, Belmustinus Tricanus, Guillelmus de Porta, Petrus Javaldanus, Jac[obus] de Murta, Paschalis de Vignali, Jacobus Rubeus, Marinetus de Manno, Marinus Usus Maris, Nic[olaus] Gercius, Nic[olaus] Figallus, Guillelmus de Murcedo, Ricobonus Coxanus, Symon Belmustus, Petrus de Carmadino, Thomas Malocellus, Ogerius Embronus, Idetus Alpanus, Andriolus Embriacus, Francolinus Antioch[enus], Johanninus Embronus, Johanninus Stralleria, Opezinus de Aldone, Enr. Squarzaficus, Thomas Mallonus, Benedictus de Carmazino, Guillelmus Grillus, Guillelmus Balbus de Castro, Symon Panzanus et Guillelmus Bucucius. In cujus rei testimonium et [ut] plena fides adhibeatur in predictis, dictus dominus potestas Janue predictum instrumentum sigillo cereo pendenti comunis Janue jussit communiri. Ego Ricobonus Paiarinus, sacri palatii notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Extrait d'un petit registre en parchemin, de 27 feuillets, orné de rubriques, contenant les contrats passés entre saint Louis et les Génois pour la construction de sa flotte. Cette pièce a été publiée en partie par M. Jal, dans sonArchéologie navale, t. II, p. 388, etin extenso, ainsi que les documents qui la suivent dans ce registre, par le même auteur, sous le nom dePacta naulorum, Collection de documents inédits, Documents historiques, etc., t. I, 1841, p. 516 et suivantes. Nous renvoyons le lecteur, pour l'explication des termes techniques contenus dans ce texte, aux excellentes notes de M. Jal.
Les pièces contenues dans le registre 456, n° 24, sont précédées d'une série de rubriques ; le plan autrefois adopté pour cette publication nous obligeant à donner tous les documents dans l'ordre chronologique exact, et nous contraignant de fractionner à tout instant des pièces ou des séries qu'il eût été préférable de publier sous leur forme véritable, nous ne pouvons donner ces rubriques qu'en note de la première pièce transcrite dans le registre :
Hee sunt rubrice litterarum que in hoc libro continentur.
I. Littere quomodo nomine communis Janue fuit promissum commissariis regis facere duas naves pro passagio domini regis ultra mare.
II. Littere Oberti Stanconis et ejus sociorum, per quas apparet quod promiserunt facere et reddere nunciis domini regis unam navem ejusdem quantitatis sicut naves communis Janue et in platea Janue.
III. Quomodo Petrus Aurie et ejus socii locaverunt nunciis et nomine regis quamdam navem.
IIII. Quomodo certe persone nomine communis Janue recognoscunt debere domino regi quamdam navem cum sarcia et gentibus armorum hic declaratis.
V. Alia recognicio ab eisdem facta pro nomine domini regis et super premissis. VI. Recognicio aliorum hic descriptorum de reddendo unam navem domino regi modo hic descripto.
VII. Quomodo Nicholaus de Salvo et ejus socii recognoverunt recepisse ab nunciis regiis duo millia trecentas octoginta libras. VIII. Littere quomodo Anthonius Pedasii confessus fuit habuisse a dictis nunciis nomine regis mille libras et quingentas turonensium.
IX. Littere quomodo Guillelmus Rubeus, procurator Petri Aurie, recognovit habuisse ab dictis nunciis mille libras nomine domini regis.
X. Quomodo Guiliemonus (sic), civis Nauli, constituit procuratores ad recipiendum a rege certam pecuniam. XI. Quomodo Symon Malonus recognovit promisisse nunciis regiis quamdam navem, etc.
XII. Quomodo Petrus Aurie et socii sui constituerunt procuratores ad recipiendum pecuniam a domino rege.
XIII. Littera Johannini de Marino et Conraudi Pictavini (sic) Jan[uensium] super locatione cujusdam navis.
XIIII. Littere Bonifacii Piperis super locatione cujusdam navis.
XV. Littere Henrici Aurie et Johannis de Monjardino super constructione cujusdam salandrini.
XVI. Littera Vivaldi Buge de Arezanno super locatione cujusdam navis.
XVII. Littere Andree de Rochatailliata super constructione cujusdam navis.
XVIII. Littera Oberti Cigale super factione sive constructione cujusdam navis.
XIX. Littera Guigençonis dicti Comitis super factione unius salandrini.
XX. Littera Philippi Embriaci et Johannini Embriaci super locatione cujusdam navis.
XXI. Littera Jacobi de Rollando, de Naulo loco, super locatione cujusdam navis.
XXII. Littere Symonis de Curia super constructione cujusdam salandrini.
XXIII. Littere domini Radulphi cardinalis quomodo Symon Malonus confessus fuit recepisse ab domino rege septem millia librarum pro quadam navi quam tenetur facere.
XXIIII. Littere in quibus continetur quod Guilienzonus Comes promisit magistro Henrico et Guillelmo predictis facere construi quamdam navem modo hic descripto pro domino rege.
XXV. Littere in quibus continetur quod Guillelmus Rubeus, civis Janue, recognovit habuisse ab dictis nunciis nomine regis duo milia quingentas libras turonensium.
XXVI. Quomodo Guitelmus de Mari et Petrus de Templo, sindici universitatis Massilie, promiserunt nunciis et nomine regis vinginti naves pro passagio domini regis.
L'inventaire de Dupuy mentionne, sous la cote : Layette 455, n° 18, des rôles aujourd'hui perdus dont il indique le contenu, ainsi qu'il suit : "Liasse de plusieurs roolles sans datte. Deux roolles des navires qui se faisaient à Gennes pour le roy, avec le devis comme elles devoient estre faictes et construites avec les conditions convenues entre les ambassadeurs du roy et ceux de Gennes. - Roolle d'un recepveur de quelques receptes qu'il a maniées pour la croisade. - Roolle des navires pour le passage."

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5435 - Gênes. 1268. 26 novembre. | Guidonis de Corrigia, potestatis, et quorumdam Januensium litterœ de duabus navibus ad opus Ludovici IX construendis . | LITTERE CONMUNIS JANUE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD...