Document d'archives : Original scellé
5581 - 1269. Septembre.
Guiterius de Villeta, miles, ballivus Turonensis, notum facit quod Petrus de Azaio,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5581 - 1269. Septembre.
Guiterius de Villeta, miles, ballivus Turonensis, notum facit quod Petrus de Azaio, armiger, filius defuncti Petri de Azaio, armigeri, coram ipso confessus est Ile-mericum de Genis, armigerum, et Johannam de Azaio, ejus uxorem sororemque dicti Petri, vendidisse Petro de Brocia, cambellano regis Franciae, pretio quater viginti et decem librarum turonensium, tres modios et quinque sextaria frumenti ad mensuram de Lochis annui reditus, quosdamque alios reditus, tam in parochia de Chamborto apud "le Lach" seu in territorio "de Lach", quam in parochia de Azaio et alibi sitos. "Et promisit coram nobis dictus Petrus de Azaio se dicto Petro de Brocia et heredibus suis garantizaturum et defensurum omnes res et singulas supradictas contra omnes, tamquam dominus feodalis, obligans ad hec se et omnia bona sua mobilia et immobilia, presentia et futura, pariter et heredes. Et nos dictum Petrum de Azaio et ejus heredes ad petitionem dicti Petri de Azaio ad omnia et singula predicta tenenda et observanda judicio curie domini regis condempnamus. - Datum mense septembri, anno Domini M° CC° sexagesimo nono."

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de Guitier de la Villette, bailli de Tours (Inventaire, n°5162). Voir les nos 5511 et 5512, en date du 24 avril 1269.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Original scellé | 5581 - 1269. Septembre. | Guiterius de Villeta, miles, ballivus Turonensis, notum facit quod Petrus de Azaio, armiger, filius defuncti Petri de Azaio, armigeri, coram ipso confessus est Ile-mericum de Genis,...