Document d'archives : Registre contemporain
5483 - Paris. 1268-69. 5 février.
Guillelmi Rubei, Januensis, litterae de pecunia quam a nuntiis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5483 - Paris. 1268-69. 5 février.
Guillelmi Rubei, Januensis, litterae de pecunia quam a nuntiis Ludovici IX regis recepit .
LLITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD GUILLELMUS RUBEUS, CIVIS JANUE, SUO ET PERSONARUM IN LITTERA INFERIUS CONTENTA EXPRESSARUM NOMINE, CONFITETUR SE HABUISSE A DICTIS NUNCIIS DUO MILIA QUINGENTAS LIBRAS
TURONENSIUM DE DEBITO LIBRARUM QUINQUE MILIUM TURONENSIUM, SOLVENTIBUS NOMINE DICTI REGIS AD TEMPLUM PARISII.
In nomine Domini, amen. Ego Guillelmus Rubeus, civis Janue, nomine meo et infrascriptarum personarum confiteor me habuisse et recepisse a vobis dominis magistro Henrico de Campo Repulso, clerico excellentissimi domini Ludovici, Dei gratia Francorum regis, et Guillelmo de Mora, serviente ipsius domini regis, de debitis infrascriptis quantitates inferius annotatas, de quibus debitis solvendis et quantitatibus supradictis recipiendis in festo Purificacionis Domini (sic ) proximo preterito dico factas fuisse litteras Janue per vos, predictos magistrum Henricum et Guillelmum, duobus vestris sigillis cereis pendentibus roboratas. Primo confiteor me, nomine meo et Guillelmi de Turre et aliorum sociorum meorum, recepisse et habuisse a vobis predictis magistro Henrico et Guillelmo, solventibus nomine dicti domini regis, ad Templum Parisii, de debito librarum quinque milium turonensium, libras duo milia quingentas turonensium tantum. Item, nomine Oberti Stanconi, Lanfranci de Guisulpho, Jacobi et Nicholai Bassi, et meo, de debito librarum septem milium turonensium, cujus debiti medietas solvi debebat in termino supradicto, libras tria milia quingentas turonensium. Item, nomine meo et Guillelmi de Turre et aliorum sociorum meorum et Oberti de Serra, quas habere et recipere debebam una cum predictis in termino supradicto, secundum quod in supradictis litteris nostris fateor contineri, libras duo milia centum viginti turonensium, renuncians excepcioni non numerate et non recepte pecunie, et omni alii juri et excepcioni, unde nomine meo et predictorum civium Janue promitto et convenio vobis predictis magistro Henrico et Guillelmo, stipulantibus nomine et vice dicti domini regis, quod occasione quantitatum predictarum, quas confessus sum a vobis habuisse ut supra, vel pro eis sive de eis, contra vos vel dictum dominum regem, seu aliquem pro eo, vel heredes ejus vel vestros de celero non agetur, vel requisitio fiet seu actio vel questio movebitur de jure vel de facto, in judicio vel extra, seu coram aliquo magistratu, per me vel per predictos seu aliquem eorum, sive heredes eorum vel meos, seu habentem a me vel eis causam ; alioquin penam dupli de quanto et quotiens contra fieret vel actio seu questio moveretur, vobis stipulantibus dicto nomine promitto ; et proinde universa bona mea et predictorum, habita et habenda, vobis stipulantibus dicto nomine pignori obligo. — Actum Parisii, in talamo predicti domini regis, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indictione undecima, die quinta februarii, inter primam et tertiam, presentibus testibus Petro de Camilla, Guillelmo Bucutio de Mari et Ansaldo Padisii, civibus Janue.
Ego Vivaldus Spaerius, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Il suffit de comparer cette pièce et les deux suivantes pour se convaincre qu'elles ont été expédiées au même endroit, le même jour, à la même heure ; mais on n'a pas suivi le même système pour le calcul des années ; la pièce 5483 est datée de 1268, à la française, l'année française commençant à Pâques ; les deux suivantes (5 février) et celle qui vient après (9 février) sont datées d'après le style de Noël, et portent ainsi la date de 1269. C'est bien au commencement de 1269, et non en 1268, que les envoyés génois étaient à Paris ; voir à ce sujet lesAnnales Januenses, an. 1269,Monumenta Germanioe historica, in-folio, Scriptores, t. XVIII, p. 264. Au surplus, la pièce 5484 fait mention de lettres données en novembre 1268. V. Jal,Pacta,p. 603.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5483 - Paris. 1268-69. 5 février. | Guillelmi Rubei, Januensis, litterae de pecunia quam a nuntiis Ludovici IX regis recepit . | LLITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD GUILLELMUS RUBEUS, CIVIS JANUE, SUO ET...