Document d'archives : Original scellé
5704 - Paris. 1270. Lundi 9 juin.
Petrus Cabeçon, Fernandi infantis et Alfonsi, regis Castellœ, procurator,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5704 - Paris. 1270. Lundi 9 juin.
Petrus Cabeçon, Fernandi infantis et Alfonsi, regis Castellœ, procurator, notum facit se pecuniam, ratione dotis eidem infanti debitam, a rege Franciœ recepisse .
Universis presentes litteras inspecturis Petrus Cabeçon, notarius infantis dompni Fernandi, primogeniti et heredis Alfonsi, illustris regis Castelle et Legionis, salutem. Notum sit omnibus quod ego, vice et nomine dicti domini regis Castelle et dicti dompni Fernandi, tamquam procurator et nuntius eorumdem ad hoc specialiter constitutus, recepi et habui in pecunia numerata decem milia librarum turonensium a serenissimo principe Ludovico, Dei gratia rege Franc[ie], que dictis dominis regi Castelle et F[ernando] ejus primogenito dare promisit in prolocutione matrimonii jam contracti inter ipsum dompnum Fernandum et dominam Blancham, dicti domini regis Franc[ie] filiam. De qua pecunie summa mihi tradita et soluta a dicto domino rege Franc[ie] me teneo pro pagato, et eumdem dominum regem Franc[ie] ac heredes et successores ejusdem quitto specialiter et expresse vice et nomine dictorum domini regis Castelle et dompni Fernandi ejus primogeniti, et tamquam ipsorum procurator ad hoc, ut dictum est, specialiter constitutus. Volo etiam et concedo vice et nomine predictorum domini regis Castelle et dompni Fernandi quod omnes carte, littere, ac etiam munimenta, per que a dicto domino rege Franc[ie] vel ejus successoribus posset peti dicta summa pecunie, nullius sint momenti. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillavi. - Datum Par[isius], anno Domini M° CC° septuagesimo, die lune post octabas Penthecostes.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Pierre Cabeçon (Inventaire, n° 11298).
Écriture française.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5704 - Paris. 1270. Lundi 9 juin. | Petrus Cabeçon, Fernandi infantis et Alfonsi, regis Castellœ, procurator, notum facit se pecuniam, ratione dotis eidem infanti debitam, a rege Franciœ recepisse . | Universis...