Document d'archives : Original scellé
5410 - Paris. 1268. Août.
Ludovici IX epistola ad Ambianensem, Viromandensem et Silvanectensem ballivos, ut...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5410 - Paris. 1268. Août.
Ludovici IX epistola ad Ambianensem, Viromandensem et Silvanectensem ballivos, ut Stephano de Lorriaco aliisque, quibus negotium restitutionum et emendationum commisit, pareant .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, Ambianensi, Viromandensi ac Silvanectensi ballivis salutem. Cum negocium restitutionum et emendationum nostrarum in vestris balliviis dilectis nostris magistro Stephano de Lorriaco, canonico Remensi, fratri Roberto de Nigella, de ordine fratrum Minorum Ambianensium, ac fratri Thome de Carnoto, de ordine fratrum Predicatorum Parisiensium, duxerimus committendum, secundum quod in nostris patentibus litteris super hoc confectis plenius continetur, mandamus vobis quatinus in hiis, que quantum ad executionem dicti negocii vobis injunxerint, eorum mandata diligenter et fideliter adimplere curetis, de sumptibus et hiis que sibi necessaria fuerint ad predictum negocium exequendum de nostro sine difficultate providentes eisdem, et, si aliqua ab aliquibus contra nos proposita fuerint coram ipsis, jus nostrum faciatis defendi. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, mense augusto.

Contenu :

Débris d'un sceau en cire blanche, sur simple queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//367
    • Original scellé | 5410 - Paris. 1268. Août. | Ludovici IX epistola ad Ambianensem, Viromandensem et Silvanectensem ballivos, ut Stephano de Lorriaco aliisque, quibus negotium restitutionum et emendationum commisit, pareant . |...