Document d'archives : Original scellé
5406 - 1268. Jeudi 23 août.
Conventus Sancti Martini Sagiensis licentiam eligendi sibi abbatem a rege petunt...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5406 - 1268. Jeudi 23 août.
Conventus Sancti Martini Sagiensis licentiam eligendi sibi abbatem a rege petunt .
Excellentissimo domino suo et illustrissimo viro L[udovico], Dei gratia regi Francorum, totus conventus Sancti Martini Sagiensis, sui semper assidui oratores, salutem et subjectionem cum reverentia tam debita quam devota. Excellentie vestre presentibus litteris duximus intimandum quod Johannes bone memorie dictus Saintier, olim pastor noster, viam universe carnis ingressus est. Quare, cum ecclesia nostra viduata sit pastore, et ne diucius remaneat desolata, majestati vestre, juxta morem et regni consuetudinem, mortem ipsius vobis significantes, preces porrigimus subjectivas quatinus ad eligendum nobis pastorem vestrum benignum assensum dignemini impertiri, ut de vestra licentia de persona bona et idonea possimus providere, qui tam in honere quam in honore ecclesiam nostram recte et fideliter possit gubernare. - Datum in capitulo nostro, de communi assensu, anno Domini M° CC° LX° octavo, die jovis post octabas Beate Marie. Bene valeat regia majestas vestra in Domino per tempora longiora.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur simple queue, du sceau du couvent de Saint-Martin de Séez (Inventaire, n° 8409).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5406 - 1268. Jeudi 23 août. | Conventus Sancti Martini Sagiensis licentiam eligendi sibi abbatem a rege petunt . | Excellentissimo domino suo et illustrissimo viro L[udovico], Dei gratia regi Francorum, totus...