Document d'archives : Deux copies authentiques
5629 - 1269-70. Janvier.
Robertus, comes Drocensis, Petro de Brocia et ejus uxori, gardam castri de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux copies authentiques
5629 - 1269-70. Janvier.
Robertus, comes Drocensis, Petro de Brocia et ejus uxori, gardam castri de Nogento Eremberti habentibus, usagium in forestis suis concedit .
Robertus, comes Drocensis et Montis Fortis ac dominus Sancti Valarici, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod nos dilecto nostro Petro de Brocia, excellentissimi domini nostri Ludovici illustris regis Francie cambellano, et Philippe, ejus uxori, dedimus et concessimus usagium suum in omnibus forestis nostris ad ardendum, edificandum et alia necessaria sua facienda, tam de bosco mortuo quam de vivo, percipiendum et habendum ab eisdem vel eorum altero quamdiu ipsi duo insimul vel alter eorum per se gardam castri de Nogento Eremberti habebunt. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras eis dedimus sigilli nostri munimine roboratas. - Actum anno Domini millesimo CC° sexagesimo nono, mense januario.

Contenu :

Vidimus de l'official de Chartres, en date du mardi 13 mai 1270, et en double exemplaire.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//727
    • Deux copies authentiques | 5629 - 1269-70. Janvier. | Robertus, comes Drocensis, Petro de Brocia et ejus uxori, gardam castri de Nogento Eremberti habentibus, usagium in forestis suis concedit . | Robertus, comes Drocensis et...