Document d'archives : Original scellé
5549 - 1269. Samedi 22 juin.
Prior el conventus monasterii Caziacensis ad regem Navarrœ, Campaniœ et Briœ...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5549 - 1269. Samedi 22 juin.
Prior el conventus monasterii Caziacensis ad regem Navarrœ, Campaniœ et Briœ comitem palatinum, procuratores destinant, licentiam eligendi abbatem ab eo petituros .
Illustrissimo domino suo Dei gratia regi Navarre, comiti Campanie Brieque palatino, J., prior, totusque conventus monasterii Caziacensis, Suessionensis diocesis, ordinis Sancti Benedicti, salutem, et cum omni reverencia et honore paratam in omnibus ad beneplacita voluntatem. Cum monasterium nostrum per resignationem Odonis, quondam abbatis nostri, sit ad presens pastoris solatio destitutum, ad vestram dominationem mittimus dilectos nostros G., priorem de Verdelo, et J., prepositum nostrum, ipsos nostros constituentes procuratores ad inpetrandum pro nobis et nostro nomine a vobis licentiam eligendi abbatem in nostro monasterio supradicto, ratum et gratum habituri quicquid predicti procuratores nostri quantum ad dictam licenciam impetrandam pro nobis egerint vel duxerint (ms  : dixerint) faciendum, dominationi vestre humiliter supplicantes quatinus eisdem pro nobis et monasterio nostro licentiam eligendi abbatem concedere dignemini sicut dicet. In cujus rei testimonium literis presentibus sigilla nostra duximus apponenda. - Datum anno Domini M° CC° sexagesimo nono, die sabbati ante nativitatem Beati Johannis Baptiste.

Contenu :

Deux simples queues ; les sceaux n'existent plus. Le texte présente deux ratures et une faute ("dixerint", pour : "duxerint").
Une analyse de ce document a été donnée par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, p. 48, n° 3550, d'après laGallia christiana.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//198/b
    • Original scellé | 5549 - 1269. Samedi 22 juin. | Prior el conventus monasterii Caziacensis ad regem Navarrœ, Campaniœ et Briœ comitem palatinum, procuratores destinant, licentiam eligendi abbatem ab eo petituros . | Illustrissimo...