Document d'archives : Original scellé
5404 - Viterbe. 1268. 12 août.
Clementis IV litterœ ad Ludovicum IX contra blasphemantes .
Clemens...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5404 - Viterbe. 1268. 12 août.
Clementis IV litterœ ad Ludovicum IX contra blasphemantes .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio L[udovico], regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Ad tenenda memoriter et gratiarum actionibus debitis prosequenda divine beneficia largitatis non solum testimonia scripturarum, set eorum nos excitant pondus, numerus et mensura ; ad que licet nostre cognitionis infirmitas pleno nunquam attingat intuitu, videt tamen et percipit in enigmate, sentit insuper ex suorum defectuum necessariis et continuis supplementis, ad que sibi non sufficit Dei munere non adjuta, nec ad horam sibi subduci modicam sui manum benivoli conditoris, quam si semel subtraheret vel retraheret, sicut originaliter universe processerunt ex nichilo creature, sic et in nichilum nedum vergerent, set redirent. Sane, licet in omnibus que premisimus aliquatenus nos illustret nostre lumen intelligentie concreatum, ea tamen fidei magisterio plenius intelligimus, quo deficiens in se ipso sustentatur et regitur intellectus, et ut fiat liberior captivatus, ad credenda que supra se conspicit pariter et speranda, tam humiliter quam utiliter se coaptat, que utique sue modulum capacitatis excederent, si, subducto vehiculo fidei, libertati proprie redderetur. Ceterum, preter alia divine munera pietatis, que vel ipsa creatione recepimus, vel assidua gubernatione sentimus, illud nostre tenacius debet inherere memorie, quod in catholice fidei professione didicimus, factum scilicet propter homines Deum hominem, ad illius nos eminentiam dignitatis sua misericordia sublevasse, ut nostre factus humanitatis particeps, nos prius miseros et abjectos sue participes divinitatis efficeret, et regni sui, si nostra scelera non impediant, coheredes, qui profecto visus in terris et homo cum hominibus conversatus, velut gigas ad currendam viam exultans, nec stetit nec pertransiit ociosus, immo pauper et in laboribus a sua permanens juventute, minis, flagellis, sputis, conviciis lacessitus,- et diversis saturatus opprobriis, morte demum turpissima condempnatus, in cruce moriens preciosissimo suo sanguine nos redemit. Quantum igitur et sub quanto discrimine majestatem ipsius offendant, qui ejusdem humanitatem despiciunt, tam amabilem, tam insignem, omnibus necessariam, omnibus fructuosam, sua satis cuilibet ratio manifestat. De quorum numero notabiliter sunt censendi, qui pollutis et nefariis labiis membratim lacerantes eundem, nunc per caput, nunc vero per oculos, nunc per cetera membra jurantes, multis interdum contumeliosis injuriis interjectis, Dei filio, qui in sua simplex essentia patri permanens coeternus, membrorum compositionem in se ipso non noverat, donec ea pro nobis assumpsit, blasphemantes improperant ad injuriam, quod ad hominum gloriam et honorem sua mera benignitate suscipiens, in se homine totam massam humani generis honoravit. Sunt et alii qui de Virgine gloriosissima juramenta similia compingentes, et hiis etiam non contenti, verbis turpibus de eadem exquisitas blasphemias evomentes, set et sanctos alios variis lacessentes injuriis, Dei timore postposito, linguas indomitas et effrenes in eas audent impingere contumelias, quas nedum cogitare seu promere, quinetiam et audire cedit fidelibus in horrorem. Porro sunt aliqui qui, ponentes spem suam mendacium, et excusationes in peccatis querentes in terris aliquibus ex abusu consuetudinis quam non laudant lingue lubrico hec ascribunt, cui dicunt facilius ignoscendum, cum immunis maneat animus, prout asserunt, a contemptu, quibus dicimus e diverso quod ex habundantia cordis os loquitur et, de corde prodire blasphemias sicut et mala cetera ipse Dominus ore suo sanctissimo predicavit, et ne consuetudinis tam dampnabilis clipeo se defendant, verba Jeronimi diligenter intelligant, sic dicentis : Qui negligunt oris maledici consuetudinem resecare, etiam si non corde maledicant, tamen immunditiam labiorum secundum Ysaie verbum et inquinamenta oris incurrunt. Hec signanter presentibus duximus inserenda, quia novimus istud vicium regni tui partem non modicam multis adeo jam temporibus infecisse, ut ex usu quodam nefario pauca inibi loquantur homines juramentis hujusmodi non adjectis. Quod in regno tam nobili, cui Dominus benedixit, tanto magis notabilem ponit maculam, quanto devotionis et fidei gratiam pleniorem et celebrius testimonium noscitur habuisse. Ecce, fili carissime, si scripturam sacram revolveris, alienigenam regem invenies idolis servientem, gravem tamen in illos promulgantem sententiam, qui Deum Sidrac, Misac et Abdenago blasphemarent. Ecce legimus principem Romanorum, qui, vetustas leges enucleans, legum studia suscitavit, in blasphemos hujusmodi graviter fulminasse. Set fatemur quod in talium acerbitate penarum eorumdem vestigia non te deccat imitari. Tue tamen serenitati consulimus, monentes te pariter et hortantes quatinus, tuam reputans tui redemptoris injuriam, zelum sanctum, quem ab olim secundum scientiam contra dictos concepisti blasphemos, nulla ratione deponas, set in eo semper ferventior de tuorum prelatorum consilio ac baronum, penas statuas temporales, citra membri mutilationem et mortem, que terrorem incutere valeant delinquentibus, ut quos a nequicia tam infanda timor Dei non revocat, censura retrahat regie potestatis. Per hec tamen nec volumus nec intendimus ecclesiasticam absorbere censuram, nec constitutioni felicis recordationis predecessoris nostri Gregorii derogare, set auxilio mutuo utrumque gladium credimus adjuvandum, ut et spiritualis materialem dirigat et materialis spiritualem fultiat et sustentet. - Datum Viterbii, II idus augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Contenu :

Bulle de Clément IV, sur cordelettes de chanvre.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//360
    • Original scellé | 5404 - Viterbe. 1268. 12 août. | Clementis IV litterœ ad Ludovicum IX contra blasphemantes . | Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio L[udovico], regi Francorum illustri, salutem et...