Document d'archives : Original scellé
5735 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août.
Litterœ Ludovici regis de mutuo pronegotiis Terrœ...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5735 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août.
Litterœ Ludovici regis de mutuo pronegotiis Terrœ Sanctœ usque ad centum millia librarum turonensium contrahendo .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod nos, ad votivum assumpti crucis negotii complementum totis affectibus aspirantes, volumus et ordinamus quod ad ipsius prosecutionem pro nobis et nomine nostro sub sigillo et litteris nostris recipiatur mutuum usque ad summam centum milium librarum turonensium, si tantum inveniatur, ad quod solvendum nos et heredem nostrum successorem regni nostri teneri volumus obligatos, et tam de proventibus decime et aliarum subventionum ecclesie quam de redditibus et bonis aliis regni nostri volumus et precipimus predictam pecuniam sine difficultate persolvi. Quod si forte nobis viventibus totaliter mutuum contingat non contrahi supradictum, per ipsum heredem et successorem regni nostri contrahatur, et solvatur ac etiam expendatur in prosecutione dicti negotii, secundum quod ipse de consilio coexecutorum testamenti nostri de hiis que agenda sunt citra mare conditi duxerit ordinandum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum in castris juxta Cartaginem, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense augusto.

Contenu :

Sceau en cire blanche, sur double queue (Inventaire, n° 42).
Cette pièce a été publiée pour la première fois par M. Servois :Bibl. de l'Ecole des chartes, 4e série, t. IV, 1858, p. 131. Cf. Sternfeld,Ludwigs des heiligen Kreuzzug nach Tunis, etc., 1896, p. 346.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//441
    • Original scellé | 5735 - Au camp devant Carthage. 1270. Du 1er au 25 août. | Litterœ Ludovici regis de mutuo pronegotiis Terrœ Sanctœ usque ad centum millia librarum turonensium contrahendo . | Ludovicus, Dei gratia Francorum...