Document d'archives : Original scellé
5594 - 1269. Lundi 18 novembre.
Capituli Cenomanensis litterœ ad regem pro licentia episcopi eligendi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5594 - 1269. Lundi 18 novembre.
Capituli Cenomanensis litterœ ad regem pro licentia episcopi eligendi obtinenda .
Excellentissimo domino suo L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, decanus et capitulum Cenomanenses salutem in co per quem reges regnant et principes dominantur. Noverit excellencie vestre dominacio quod nos mittimus ad vos venerabiles viros et discretos magistros Dionysium Quintin et Johannem de Meldis concanonicos nostros, procuratores nostros ac nuncios speciales, ad denunciandum vobis mortem bone memorie reverendi patris nostri G., quondam episcopi Cenomanensis, et petendum a vobis licenciam eligendi et providendi nostre ecclesie de pastore ; et hoc vobis significamus per presentes litteras, sigillo nostro sigillatas. - Datum die lune ante festum Beati Clementis, anno Domini M° CC° LXmo nono.

Contenu :

Fragment de sceau en cire verte, sur simple queue (Inventaire, n° 7211).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5594 - 1269. Lundi 18 novembre. | Capituli Cenomanensis litterœ ad regem pro licentia episcopi eligendi obtinenda . | Excellentissimo domino suo L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, decanus et...