Document d'archives : Registre contemporain
5438 - Gênes. 1268. 29 novembre.
Guidonis de Corrigia, potestatis Januensis, litteroe ad nuntios...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5438 - Gênes. 1268. 29 novembre.
Guidonis de Corrigia, potestatis Januensis, litteroe ad nuntios Ludovici IX regis, de quadam nave a Lanfranco de Guisulfo et ejus sociis ad opus ejusdem regis construenda .
LITTERE GUIDONIS DE CORRIGIA, JANUE CIVITATIS POTESTATIS, IN QUIBUS CONTINETUR QUOD LANFRANCHUS DE GUISULPHO ET ALII SOCII EJUS [SESE] OBLIGAVERUNT ET SECURITATES PRESTITERUNT DICTE POTESTATI DE NAVE CONSTRUENDA PRO DOMINO REGE, PROUT IN SECUNDIS LITTERIS HUJUS QUATERNI CONTINETUR.
Summe magnitudinis et potencie viris dominis magistro Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, ambaxatoribus serenissimi regis Francie, Guido de Corrigia, Janue civitatis potestas, optatum gaudium et salutem. Multipotencie et nobilitati vestre clareat per presentes quod Lanfranchus de Guisulfo, Obertus Stanchonus, Jacobinus et Nicolaus Bassi nobiles, cives Janue, se obligarunt et securitates ydoneas prestiterunt nobis, nomine et vice conmunis Janue stipulantibus pro navi et de navi facienda pro domino rege Francie, prout in instrumento inter vos ex una parte confecto et prefatos cives ex altera manu publici notarii continetur. Quapropter conmune Janue pro predictis viris nobilibus et pactis predictis versus vos conmune Janue se obligavit et obligat, et predicta pacta vobis stipulantibus nomine prefati domini regis observare et facere observari promittit. Et ut predictis fides cercior adhibeatur, presentem paginam jussimus sigillo conmunis Janue roborari. - Datum Janue, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indictione XIa , die XXVIIII novembris.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5438 - Gênes. 1268. 29 novembre. | Guidonis de Corrigia, potestatis Januensis, litteroe ad nuntios Ludovici IX regis, de quadam nave a Lanfranco de Guisulfo et ejus sociis ad opus ejusdem regis construenda...