Document d'archives : Rouleau en parchemin
5487 - 1268-69. Mardi 5 mars, jeudi 7 mars, etc.
Actio in curia vicarii Tolosani, contra Garnerium,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Rouleau en parchemin
5487 - 1268-69. Mardi 5 mars, jeudi 7 mars, etc.
Actio in curia vicarii Tolosani, contra Garnerium, campsorem Tolosanum .
Denunciatio contra Garnerium.
Anno Domini M° CC° LX° VIII°, die martis proxima post octabas Sancti Mathie apostoli, fuit denuntiatum curie domini vicarii contra Garnerium, campsorem Tholose, in hec verba :
Pervenit ad audientiam curie domini vicarii Tolose quod, multo populo Tolose congregato in domo communi ad tumultum et ad clamationes turbulentas et tumultuosas quorumdam publice factas in villa Tolose, Garnerius campsor, qui ibidem cum aliis venerat, inter dictum populum in dicta domo communi congregatum surgens stando tumultuose aclamavit, et vultu irato concitando dictum populum graviter et seditiose, dixit hec verba que secuntur vel similia : "Domini, vos intelligatis quod magnum dedecus factum est consulibus et toti ville et populo Tolose, eo quod quidam nuncius curie vicarii percussit et vulneravit in presentia Tolosanorum consulum quemdam juvenem civem Tolose, et sitis inde irati et sit vobis grave, et faciatis hoc etiam aparere, quia, quocumque eant cives Tolose, apud Verdunum, et apud Mosyacum, et apud Castrum Sarracenum, et apud Marmandam, et apud Castrum Novum et apud Montem Guischardum, vel alibi per comitatum Tolosanum, fiunt eis injurie et dedecora, et etiam pignorantur, et quod multi erant adulatores et lauzegerii contra libertates Tolose modo videatur, modo totum lucremur vel totum amittamus." Que proximo dicta verba vel similia, bis surgens, dixit dictus Garnerius coram dicto populo ; et quod verbis predictis et aliis factis et verbis dictus populus excitatus cum quadam magna pertica fregit portas dicte domus communis, ubi Michael, nuncius dicti domini vicarii, captus in compedibus tenebatur a consulibus Tolosanis, ita quod exinde dictus Michael, ita compeditus, fracto carcere dictorum consulum violenter extractus fuit a dicto populo, multipliciter percussus et letaliter vulneratus, et exinde per plures Tolose carrerias runsegatus, quia predicta facta et dicta per predictum Garnerium non sine magno prejudicio et contemptu juridictionis domini comitis et justicie et pacis etiam videbantur, licet publica, manifesta et notoria dicerentur seu haberentur, curia vocato dicto Garnerio inquisivit ut sequitur. Et fuit citatus dictus Garnerius ut compareret coram curia die predicta, qua die comparuit dictus Garnerius, et juravit ad sancta Dei evangelia stare juri et cognicioni dicte curie, et super premissis etiam fidejussit pro eo Poncius Vasco, Stephanus Aynardus, Ar[nald]us de Fumello, Stephanus Cartegada ( ?), de stando juri, et Arnaldus Undas, et etiam de representando personam Garnerii ad cognitionem ipsius curie, et mandaverunt sub obligatione omnium rerum suarum ; et hec fuerunt ordinata in curia coram judice dicte curie.
Post hec ibidem dictus Garnerius juravit ad sancta Dei evangelia super dicta denunciatione dicere plenam veritatem.
Garnerius, requisitus, juratus dixit quod ipse ad mandatum consulum Tolose venit ad domum communem Tolose, qua multus populus Tolose fuit in dicta domo congregatus, et dictus Michael, nuncius domini vicarii Tolose, ibi detinebatur, et fuit inde extractus violentus (sic ) et roncegatus per carrerias Tolose. Requisitus qualiter de mandato consulum venit ibi, dixit quod Petrus J., nuncius consulum, cum alio nuncio de cujus nomine non recolit, transiebat (sic ) per carreriam de Badaculo, ubi ipse Garnerius erat tunc, et precipiebat cuilibet quem inveniebat ibi, sub pena unius marce argenti et sub sacramento quod fecerant consulibus, quod statim venirent ad domum communem, quia magnum dedecus factum fuerat consulibus et ville Tolose, eo quia quidam nuncius vicarii Tolose percusserat et verberaverat quemdam civem Tolose coram dictis consulibus. Item dixit quod, multo populo congregato in dicta domo communi seu palacio, ipse, qui ibi venerat, surrexit in presencia populi et consulum stans, rogavit consules ut ascultarent eum, et dixit hec verba que sequuntur : "Domini, audiatis. Reynaldus de Bressols, tunc bajulus de Castro Sarraceno et de Verduno pro domino comite, fecit nos redimere pro pedagio dictorum locorum, et postquam etiam concordaveramus cum eo de pedagio predicto et solveramus sibi quod conveneramus ei, et postquam etiam suas litteras concesserat nobis ratione picium (sic ) qui deferebantur Tolose per nuncios nostros, et nos et cives Tolosani consueveramus quod non dabamus pedagium pro hiis que deferebantur Tolose ad comedendum civibus Tolose" ; dixit etiam quod dicti consules ostenderont hec et alias violentias, que inferebantur eis, domino comiti vel domino Poncio Austoaldi et magistro Odoni, si locus esset. Item illis de populo dixit ibidem : "Domini, dimittatis consulibus Tolose super illis, que ex parte consulum fuerunt proposita, quod videbitur consulibus faciendum", quia ipse vel alii non erant ausi loqui de talibus coram populo, quia, si forte aliquid pro bono dicerent, diceretur eis ad malum, quia multi erant adulatores et lauzegerii contra cives et libertates Tolose ; et credit quod tunc erant ibi bene VII milia hominum. Item requisitus si predicta dicebat tumultuose seu vultu irato, dixit quod non ; tamen dixit quod dicebat alta voce, non tamen ad concitationem seu ad seditionem dicti populi. Item dixit quod ipse dixit bene tunc dicto populo quod apud Montem Guiscardum et apud Castrum Novum de Arrio, apud Verdunum et Castrum Sarracenum fiebant injurie et dedecora civibus Tolose, et contempncbantur, et quod non credebatur eisdem per litteras eorum in pedagiis vel aliis. Item dixit quod ipse predicta verba dixit pro eo quia Guillelmus Vitalis, parator, consul Tolose, dixerat in presencia aliorum consulum ibi presencium dicto populo verba que proximo sequuntur, "scilicet quod quidam nuncius dicti vicarii Tholose voluerat quemdam civem Tholose ducere ad curiam dicti vicarii existentem in presencia consulum in domo communi, et quia dictus civis noluerat ire, immo diceret se paratum cavere de stando juri ; dictus nuncius vicarii Tolose percussit dictum civem in conspectu consulum et vulneravit cum quadam clava ; quem nuncium dicti vicarii dicti consules tenebant captum, et etiam dictum civem ; et propter hoc, ad monstrandum vobis predicta, fecimus multos venire, et cognoscimus bene bonam voluntatem vestram, et quod bene sciret vobis malum qui faceret dedecus consolatui et isti loco ; et recedatis, quia nos faciemus inde quod fuerit faciendum". Item dixit quod post predicta verba multi de dicto populo congregati, accepta quadam pertica magna vel trabe, fregerunt portas dicte domus comunis, ubi detinebatur captus Michael, nuncius, per consules supradictos, et ingressi ibidem, violenter traxerunt eum inde, et ex hinc roncegaverunt eum usque ad capud Bancorum majorum, trahendo eundem nuncium de domo predicta per carreriam Balneorum et Majorem carreriam, usque ad capud Bancorum predictorum, et ibi ipse Garnerius, rogatus a consulibus, ivit ad ipsum nuncium cum Guillelmo Vitali predicto, Ber. de Traiget, G. Bequini, consulibus, et in dicto capite Bancorum majorum ipse et dicti consules et P. Guillelmi Oca, et alii duo nuncii consulum, abstulerunt dictis irruentibus et roncegantibus ipsum Michaelem, et detulerunt eum male tractatum et vulneratum, et qui etiam videbatur mortuus, in ecclesiam Sancti Romani, et ibi fecerunt claudi portas dicte ecclesie, et dicti consules dimiserunt ibi nuncios et custodes suos, qui custodirent dictum nuncium, precipientes dictis custodibus quod neminem permitterent ibi intrare ; et tunc inde ipse et dicti consules recesserunt. Requisitus loquens qui erant illi qui fregerunt dictas portas domus communis et qui percusserunt et roncegaverunt dictum nuncium et de dicta domo violenter abstraxerunt, dixit se nescire nec cognoscere aliquem, etiam si videret. Requisitus si erant plures, dixit quod credit quod essent plus quam IIIIor milia hominum. Item dixit de tempore quod hec fuerunt predicta a XV diebus citra ; credit tamen quod hec fuerunt die mercurii ante festum Quathedre Sancti Petri proximo preteritum. Super aliis omnibus et singulis in dicta denunciatione contentis requisitus, dixit se nichil plus scire, fecisse seu dixisse, nec de se nec de aliis plus recolere ; et tune fuit assignata dies jovis proxima dicto Garnerio ad videndum testes infra scriptos jurare et procedendum super dicta denunciatione prout de jure fuerit procedendum. Qua die comparuit dictus Garnerius et vidit jurare testes, scilicet dominum Arnaldum de Castro Novo, Guillelmum de Raina, Azalbertum de Villa Nova, et commisit curie sacramentum Stephani Arnaldi, R[aimund]i de Roaxio, Ber. de Villa Nova, et fuit assignata dies dicto Garnerio, scilicet dies sabbati proxima, ad procedendum debito modo. Qua die comparuit dictus Garnerius, et vidit jurare hos testes, scilicet Ber. de Aula, P. de Sancto Paulo, Ber. de Villa Nova, R[aimundum] de Roaxio, Arnaldum Ponce, Azalbertum de Villa Nova, Aymericum de Roaxio, Petrum R[aimund]i Got, P. de Sancto Paulo, R. Durandi et Lambes, et fuit assignata dies lune proxima dicto Garnerio ad videndum testes jurare et procedendum in causa quantum de jure fuerit. Item fuit citatus dictus Garnerius ut compareat die martis ante festum apostolorum Philippi et Jacobi, visurus testes jurare quosdam, qua die comparuit idem Garnerius, et commisit curie quod possit examinare notarios consulum IIIIor Tolose, et ibidem vidit idem Garnerius jurare testes plurimos et etiam omnes qui secuntur, excepto Petro de Ruppe. Et ibidem dictus Garnerius dixit quod ipse volebat ponere ad sui defensionem super ea que proponuntur in dicta inquisitione, et fuit assignata dies sabbati proxima sibi ad ponendum super dicta defensione sua et procedendum quantum de jure fuerit in dicta denunciatione. Qua die comparuit dictus Garnerius, et nihil posuit. Tamen dixit quod non habebat consilium suum, et est assignata dies martis sequens per judicem ad idem quod supra. Qua die comparuit dictus Carnerius, et ad sui defensionem posuit in hunc modum : - "Garnerius Fabri protestatur quod per ea que dixit vel dicet non intendit consentire in dominum vicarium Tolose, neque in judicem suum vel sua curia (sic ) tanquam in suos judices, nec volens eorum juridictionem prorogare." - Post que, protestato sibi omni suo jure, et protestatis juribus omnibus et defensionibus suis, dicit excipiendo se non teneri respondere coram domino vicario predicto vel in ejus consistorio sive tribunali, cum hiis (sic ) qui dicitur vel dicebatur nuncius curie domini vicarii Tolose sit ejus, vel tune fuerit ejus familiaris atque domesticus, propter que neque dictus dominus vicarius debet inquirere, neque ipse sibi jus dicere de vulneribus sive injuriis que dicuntur illate eidem per populum vel aliquos ex populo Tolose. Item ad sui defensionem intendit probare Garnerius predictus consules Tolose mandasse per villam Tolose ut quilibet veniret ad consilium. Item per nuncios consulum Tolose faciebant mandamentum predictum. Item etiam per se ipsos personaliter hoc mandabant vel omnes vel aliqui ex consulibus. Item mandabant claudi operatoria gentibus quibus mandabatur ut venirent ad consilium. Item hec mandabant per sacramentum et in virtute sacramenti. Item nuntii per quos mandabatur gentibus populi Tolose ut venirent ad consilium, mandabant ex parte consulum hac forma : - "Mandamus vobis ex parte consulum in virtute sacramenti ut veniatis ad consilium ad domum communem, et claudatis operatoria, quia unus nuncius vicarii vulneravit et aucivit unum nostrum civem Tolose in domo communi in presencia consulum." Item hec fuisse mandata per dictos consules vel eorum nuncios antequam dictus nuncius vulneraretur vel injurias pateretur, que vel quas dicitur passus esse. Item tune, post dictum consilium sive parlamentum, fuit passus injurias, vulnera seu contumelias, si qua ei illata fuerint. Item per aliquos ex consulibus Tolose fuit propositum coram populo, ibi astante in parlamento sive consilio, causa quare fuerat mandatum dictum consilium sive parlamentum, que fuerat quia nuncius vicarii predictus vulneraverat quemdam civem Tolose in domo communi ; hanc causam diligenter inquirat et qui examinare habet, quia per dicta testium specialius inveniet et expressius veritatem. Item quod dictus Garnerius fuit presens in dicto parlamento. Item quod vocatus [fuit] ex parte dictorum consulum per eorum nuncium, sicut alii cives vocabantur. Item quod ibi proposuit dictus Garnerius in consilio quod per pedagiarium de Castro Sarraceno erant sibi vel ejus nuncio ablata injuste pisces et pecunia postquam jam solverat quod debuerat ratione pedagii, et ab eo postquam recognitionis sive solutionis pedagii habuerant litteras dicti pedagiarii. Item dixit quod sibi videbatur hec et alia plura injusta contingere propter malitias et adulationes aliquorum hominum de civitate Tolose, quod non erat bonum. Item hec verba tantum dixit in dicto parlamento. Item dum predictus nuncius duceretur per multitudinem gentium ad clamorem gentium per carreriam de Cervineriis, ut dicitur, idem Garnerius abstulit eum, et dedit omnem operam personaliter, prout potuit, ut nuncius predictus dimiteretur, et dimissus fuit in ecclesia Beati Romani juxta Bancos majores. Item dicit inquisitionem factam super predictis contra se Garnerium per curiam consulum Tolose, unde non debet iterato inquiri, quia sepius non debet inquiri de eodem debato. Item repetitis suis protestationibus omnibus et singulis, iterato protestatur se velle dicere contra personas et dicta testium suo loco et tempore per inquisitionem factam per curiam vicarii contra se productorum. Item intendit probare ad sui defensionem quod proposito per quemdam capitularium seu consulem qualiter dictus civis per nuncium vicarii fuerat vulneratus, populus existens in palacio, et maxime parentes vulnerati, clamaverunt et dixerunt : "Intremus ! Intremus ! et abstrahamus nuncium !" Item quod idem Garnerius dixit : "Male dicitis ; male dicitis. Non debetis hoc dicere." Item intendit probare quod, cum plures homines attulissent quamdam [trabem] sive lignum grossum, cum quo per violenciam volebant aperire hostium sive portam domus communis sive consulatus, idem Garnerius, cum domino Ar[nald]o de Castro Novo et quibusdam aliis bonis viris, conatus fuit illud inhibere, retrahendo prout poterat dictam trabem, et ne fieret inhibendo. Item quod cum ipsum nuncium de dicta domo abstraxissent et eundem extraherent, idem Garnerius dixit consulibus et aliis bonis viris qui ibi erant : "Male fit hoc, domini, male fit. Inhibeatis ne fiat." Item quod dixit quibusdam consulibus : "Sequamini eum et retineatis." Item quod idem Garnerius tune fuit eum secutus ut ipsum retinerent. Item quod idem Garnerius, cito currens, obviavit eis qui nuncium trahebant. Item quod dixit trahentibus : "Domini, non faciatis ; non faciatis ; amore Dei !" Item quod ipse idem Garnerius se prostravit super dictum hominem quem trahebant, ut eum retineret. Item quod fecit crucem de brachiis coram ipsis trahentibus, ut eum dimitterent. Item quod eum tune dimiserunt. Item intendit probare quod tune idem Garnerius rediit cum dicto nuncio et juvit eum in redeundo et sustinuit. Item quod est homo bone fame. Item quod est et esse consuevit familiaris curialium et Gallicorum. Item quod tam frater quam pater suus se tenebant cum Ecclesia, tempore quo comes Montis Fortis garrificabat contra Tholosam. Item quod propter illud fuerunt facti exules et amiserunt quidquid Tolose habebant. Item quod ipsi secuti fuerunt comitem Montis Fortis Carcassonam. Item quod ibi frater suus fuit interfectus in bello per inimicos dicti comitis. Item quod pater suus, arquerius regis, decessit in suo servicio. Premissa proponit ad sui defensionem, salvo quod alia posset ponere et probare, et salvo quod alia ad sui defensionem deponerent, quod ipsis stetur. Quibus defensionibus oblatis peciit diem sibi assignari ad probandum suprascripta, et assignavit judex G. diem jovis proximam ad probandum predicta per eum posita. Qua die comparuit idem Garnerius, et nominavit in t[estes] per curiam compellendos Guillelmum R[aimund]i de Garriga, Galterium R[aimund]i,etc . (Sequuntur nomina testium .) Assignata est dies sabbati proxima ad probandum negata Garnerio in secunda productione. Qua die comparuit Garnerius, et fuit assignata dies lune proxima post festum Penthecostes ad probandum negata in tercia productione. Qua die comparuit dictus Garnerius, et nominavit in testes Garnerius P. R. de Cardalhaco,etc . (Sequuntur nomina testium .) Assignata est dies veneris proxima,etc . Item comparuit dictus Garnerius die [mercur]ii post octabas Pentecostes,etc . Item comparuit dictus Garnerius die martis proxima ante festum Sancti Barnabe, et tradidit hanc scripturam que sequitur ad sui deffensionem : - Asserit Garnerius ad suam defenssionem quod nedum (sic ) consules Tholose mandabant personaliter per villam Tholose ut quilibet veniret ad consilium et operatoria clauderentur, alioquin eorum merces in luto proicerent,etc. (Sequitur reliqua Gualterii depositio .)
Anno Domini M° CC° LX° VIII°, die jovis proxima ante festum Sancti Gregorii.
Dominus Ar[nald]us de Castro Novo, testis juratus, dixit quod ipse erat in domo communi, pro quodam negotio expediendo coram consulibus Tolose, die illa qua fuit nuncius domini vicarii Tolose, scilicet Michael, abstractus violenter a populo plurimo Tolose, quo populo congregato ibidem in palatio communi Tolose, vidit testis et audivit quod Garnerius surrexit super uno grazo dicte curie alte, quando populus erat congregatus ibidem, et audivit quod dixit Garnerius inter verba plurima que dixit idem Garnerius, de quibus omnibus non recolit, immo de paucis ; dixit quod non recordatur, quia non intellexit bene omnia, quod dictus Garnerius dixit dicto populo : "Que tort fazia hoy als homes de ista villa de leudis et pedagiis in Castro Sarraceno et in aliis locis, et hoc faciebant bajuli, et non inveniebant jus cum vicario nec consulibus Tolose." Et dictus loquens dixit dicto Garnerio quod dimitteret, quod non habebat locum modo. (Reliqua testis illius depositio rei parum videtur afferre .)
Guillelmus de Raina, testis juratus,etc .
Bernardus de Aula, notarius, testis juratus,etc .
Petrus de Sancto Paulo, de Salvitate, testis juratus,etc .
Bernardus de Villa Nova, testis juratus,etc . Qui Garnerius dixit primo, antequam esset roncegatus dictus nuncius et abstractus de dicta domo, locutus fuit populo sic : "Domini mei, dico vobis ego, video quod hon nos fa pagar per los nostres avers a Verduno et a Castel Sarrazin, a Glizolas, in Sancto G[e]orgio, apud Castrum Novum et Montem Guiscardum, sicut si nos essemus Judei",etc . Dixit etiam quod vidit quod Garnerius inhibuit dicto populo quod non frangeretur portam (sic ), dicendo ne facerent, et accipiebat trabem, ne percuterent ad portas nec frangerent eas, obstando eis quantum poterat, et ipse testis et dominus Arnaldus de Castro Novo et illi de platea Montis Aygonis,etc .
Raimundus de Roaxio, testis juratus,etc .
Arnaldus de Ponte, testis juratus,etc .
Nazalbert de Villa Nova, testis juratus, dixit quod ipse vidit et audivit quod Garnerius surrexit in domo communi, die qua fuit dictus nuncius domini vicarii roncegatus, scilicet Michael, ibidem multo populo congregato, qui dixit dicto populo idem Garnerius sic : "Domini, nos autres jes elayssom nos concagar et evilanir, e nos pren hon nostres cors e nostres avers a Verdun, a Castel Sarrazim, a Zodas, a Montguicart et a Sains Jori et a Gleiolas, et quod sumus plus sosmes que nulh Juzios de juzaigas",etc . Tamen dixit quod Garnerius obstabat ne frangeretur porta quantumcumque poterat una cum domino Ar[nald]o de Castro Novo, etc., et impediebant perticam quam tenebant illi fractores portarum,etc .
Aymericus de Pozanis, testis juratus,etc .
Raimundus Petri de Sancto Martino, testis juratus,etc .
Aymericus de Roaxio, testis juratus,etc .
Petrus Raimundi Got, testis juratus,etc .
Petrus Feltrerius,etc .
Raimundus Carabordas,etc .
Guillelmus Argahacus,etc .
Hugo Vitalis,etc .
S. Ar[nald]i,etc .
P. de Rupe, nuncius consulum,etc .
Guillelmus de Gerpiaco, notarius consulum, testis juratus, dixit quod ipse vidit et audivit quod, congregato plurimo Tolose populo vel parte aliqua in domo communi Tolose, die qua nuncius fuit violenter abstractus de dicta domo, scilicet Michael, Garnerius predictus surrexit coram predicto populo, dicens eidem : "Domini, domini, li plus sostrat home qui sint in istis terris, sumus nos. Nos sumus sostrat apud Verdunum ; nos sumus sustrat apud Castrum Sarracenum et in omnibus locis et in villa ista, e ja, a mia fe, en tro qu'en fassam una bona, non serem en re." Et tune, verbis hiis dictis per Garnerium, Guillelmus Vitalis, parator, et Guillelmus de Vendinis, consules Tolose, dixerunt ei pluries : "Per ma fe, Garnier, mal o dizcez, et calatz que mal o dizeiz, per le sacrement que avez faig vos, disant que caletz." Et dictus Garnerius dixit eis tune : "Jam per fidem meam non calare ; ja per ma fe non calere",etc. (Sequentia testimonia, mutatis sane verbis, a prœcedentibus, quod ad res ipsas allinel, minime discrepant .)

Contenu :

Le nombre des dépositions inscrites sur ce long rouleau est trop considérable pour qu'il nous soit possible de les transcrire toutes, ou même de donner tous les noms des témoins. Au surplus, celles que nous avons dû omettre, à part de minces détails, ne semblent apporter aucun renseignement nouveau. Quant aux dates, il a fallu se borner à donner celle qui se trouve en tête, et celle qui précède les dépositions des témoins ; on a pu voir, par la lecture des extraits qui précèdent, que l'accusé a comparu à de nombreuses reprises devant la cour du viguier.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/b
    • Rouleau en parchemin | 5487 - 1268-69. Mardi 5 mars, jeudi 7 mars, etc. | Actio in curia vicarii Tolosani, contra Garnerium, campsorem Tolosanum . | Denunciatio contra Garnerium. | Anno Domini M° CC° LX° VIII°, die martis proxima...