Document d'archives : Original scellé
5566 - Paris. 1269 Juillet.
Pacificatio seu concordantia inita inter Hospitalarios et Balduinum II, Romanioe...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5566 - Paris. 1269 Juillet.
Pacificatio seu concordantia inita inter Hospitalarios et Balduinum II, Romanioe imperatorem, super justitia nundinarum quoe apud Montem Asardi tenentur, et super quibusdam aliis .
Universis presentes litteras inspecturis frater Johannes de Capriaco, sancte domus Hospitalis Jerusalem, tenens locum prioris dicte domus in Francia, salutem in Domino. Notum facimus quod, cum contencio verteretur diu est inter nos, ex una parte, et illustrem virum dominum Balduinum, Dei gratia imperatorem Romanie, ex altera, super eo videlicet quod nos dicebamus nos habere altam justiciam in quibusdam nundinis, quas nos habemus in festo Beati Bartholomei apostoli annuatim apud Montem Asardi in terra de Curtiniaco, et super quibusdam hospitibus nostris quos habemus apud Curtiniacum, in quibus nos volebamus omnimodam justiciam seu dominium exercere, nec ipsos teneri predicto domino imperatori in aliquo obedire, et super centum solidis parisiensium quos nos petebamus annuatim in prepositura de Curtiniaco, de quibus centum solidis dicebat dictus imperator se nobis nisi ad viginti solidos parisiensium non teneri, tandem de bonorum virorum et fratrum nostrorum consilio et assensu inter nos et dictum imperatorem super dictis contencionibus omnino pacificatum extitit in hunc modum : videlicet quod nos quitavimus dicto domino imperatori et suis heredibus dictas nundinas cum suis pertinentiis in perpetuum, nullum jus vel dominium nobis et eisdem de cetero reclamantes, et idem imperator ad quemcumque locum voluerit in terra sua de Curtiniaco tenetur et debet transferre nundinas antedictas, et nos ab hospitibus nostris predictis, quos nunc habemus apud Curtiniacum, et ab aliis hospitibus, si quos ibidem nos habere contigerit in futurum, omnes census nostros et redditus semper recipiemus, prout consuevimus, in perpetuum pacifice et quiete, et ipsi hospites nostri ad redibiciones et consuetudines ville et castri de Curtiniaco sicut hospites monachorum et aliorum religiosorum ejusdem ville obligati dicto domino imperatori et suis heredibus de cetero tenebuntur. Nos vero dictos centum solidos parisiensium in prepositura et censibus ejusdem ville de Curtiniaco annuatim ex nunc et imperpetuum percipiemus pacifice et quiete, videlicet medietatem infra octabas Omnium Sanctorum, et aliam medietatem infra octabas Ascensionis Domini sequentis. Nolumus autem quod ista concordancia inter nos et dictum dominum imperatorem sic facta possit nobis in aliis juribus, justiciis seu dominiis nostris que habemus vel habere poterimus in castellania de Curtiniaco aliquod prejudicium generare, promittentes bona fide dictam pacem et concordanciam a nobis et a toto conventu Hospitalis Jerusalem imperpetuum firmiter observari. Ut autem hoc ratum et firmum permaneat in futurum, nos de assensu et consilio fratrum nostrorum dicto domino imperatori presentes litteras sigillo prioratus nostri Francie dedimus sigillatas. - Datum Parisius, anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense julii.

Contenu :

Fragment de sceau en cire verte, sur double queue.
Cette pièce a été publiée par Du Cange, édit. de Villehardouin, preuves, p. 23.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//167
    • Original scellé | 5566 - Paris. 1269 Juillet. | Pacificatio seu concordantia inita inter Hospitalarios et Balduinum II, Romanioe imperatorem, super justitia nundinarum quoe apud Montem Asardi tenentur, et super quibusdam aliis ....