Document d'archives : Original scellé
5510 - 1269. Dimanche 21 avril.
Capituli Trecensis litteroe ad Ludovicum regem de licentia eligendi abbatis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5510 - 1269. Dimanche 21 avril.
Capituli Trecensis litteroe ad Ludovicum regem de licentia eligendi abbatis ipsis concedenda .
Serenissimo principi et domino suo karissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, Symon, decanus, capitulumque Trecenses salutem et cum recommendatione seipsos. Excellencie vestre notum facimus quod nos venerabiles viros Arnulfum et Theobaldum, archidiaconos in ecclesia Trecensi, exhibitores presencium, nostros constituimus procuratores et nuncios speciales, ac ipsorum quemlibet in solidum, ad significandum magnificencie vestre dolendum nobis obitum karissimi patris nostri bone memorie Nicholay, Trecensis episcopi, et ad petendum a vobis vice nostra et nomine nostro licenciam alium pastorem in dicta Trecensi ecclesia eligendi. - Datum anno Domini M° CC° LX° nono, dominica ante festum Beati Marci euvangeliste.

Contenu :

Fragment de sceau en cire blanche, sur double queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5510 - 1269. Dimanche 21 avril. | Capituli Trecensis litteroe ad Ludovicum regem de licentia eligendi abbatis ipsis concedenda . | Serenissimo principi et domino suo karissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum...