Document d'archives : Original scellé
5596 - Longpont. 1269. Lundi 25 novembre.
Litterœ pactionis inter Hemericum vicecomitem Rupiscavardi ejusque...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5596 - Longpont. 1269. Lundi 25 novembre.
Litterœ pactionis inter Hemericum vicecomitem Rupiscavardi ejusque coheredes, ex una parte, et Alphonsum, comitem Pictaviœ, ex altera, de rachato bonorum defuncti G. de Talniaco initœ .
Universis presentes litteras inspecturis Hemericus, vicecomes Rupiscavardi, Fulco de Mathasio, Bartholomeus de Haia, Kalo de Ruppeforti, Guillermus Chevini, milites, Humbertus Guidonis, scutifer, Alnodis, filia quondam defuncti Gaufridi de Thalniaco militis, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum nos Haymericus ratione liberorum nostrorum ex Johanna filia quondam dicti G. susceptorum de castro et castellania Talniaci, nos Bartholomeus pro liberis nostris ex Aelina filia quondam dicti G. susceptis, de castro et castellania de Didonia, nos Kalo de Ruppeforti, ratione Margarete uxoris nostre, de castro et castellania de Broa, et ego Almodis pro me ipsa de castro et castellania de Monte Andronis, peteremus admiti ad fidem et homagium nobilis viri karissimi domini nostri Alfonsi, filii regis Francie, comitis Pict[avensis] et Tholose, asserentes alios coheredes nostros in hereditate que fuit predicti Gaufridi, pro porcionibus eosdem contingentibus, infra metas dictarum castellaniarum vel extra posse garire et debere, nec pro dicta hereditate deberi rachetum, patrem eciam pro filio minoris etatis vel eciam ratione uxoris filii admiti debere ad homagium faciendum, prefato domino comite vel mandato suo rachetum petente sibi fieri de dicta hereditate a nobis, asserente eciam patrem pro filio seu ratione uxoris filii ad homagium minime debere admiti, tandem, interveniente bonorum consilio, pro bono pacis cum prefato domino comite composuimus in hunc modum : videlicet quod, sine prejudicio juris sui et nostri pariter, tam quoad rachetum quam quoad alios articulos, occasione quarumdam consuetudinum inter ipsum dominum.. comitem et nos in controversia seu questione deductos, promisimus et promittimus sibi dare et solvere, vel certo mandato suo, duo milia et quingentas libras turonensium, solvendas terminis infrascriptis, videlicet in instanti festo dominice Resurrectionis quingentas libras turonensium et in festo Penthecostes proximo subsequenti quingentas libras turonensium, et in festo Omnium Sanctorum sequenti quingentas libras turonensium, et in festo Candelose subsequenti quingentas libras ejusdem monete, et in festo Penthecostes quod erit anno septuagesimo primo residuas quingentas libras turonensium. Et ad solutionem dicte summe pecunie dictis terminis integre faciendam obligamus nos, heredes seu successores nostros, quilibet in solidum, et alius pro alio invicem fidejussimus quilibet in solidum, obligantes quantum ad hec omnia bona nostra mobilia et immobilia, ubicumque et sub cujuscumque dominio consistant. Insuper nos, predicti coheredes, fidejussores dedimus nobiles viros dominum Gaufridum de Castro Briandi, dominum Pontium de Mirabello, dominum Urvosium de Rociaco, milites, quemlibet eorum in solidum et pro quolibet nostrum constitutos. Et nos dicti Gaufridus, Poncius et Urvosius, ad instantiam predictorum coheredum, nos constituimus fidejussores quilibet in solidum et pro singulis coheredibus predictis erga dominum.. comitem supradictum, obligantes nos, heredes et successores nostros et omnia bona nostra, mobilia et immobilia, ubicumque consistant, ad solutionem summarum predictarum dictis terminis faciendam, renuntiantes expresse tam dicti coheredes quam fidejussores predicti omni juris auxilio tam canonici quam civilis, privilegio crucesignatorum et cruesignandorum concesso vel concedendo, et cuilibet consuetudini seu statuto, beneficio epistole divi Adriani, et constitutioni de duobus reis, et alteri cuicumque auxilio juris vel facti per quod presens obligatio posset anullari vel impediri in toto vel in parte. In cujus rei testimonium nos prefati Hemericus, Fulco, Bartholomeus, Kalo et Guillermus, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Nos vero Hymbertus et Alnodis predicti, quia sigilla propria non habemus, sigillum venerabilis viri magistri Petri Vigerii archidiaconi Xanctonensis presentibus apponi fecimus in testimonium veritatis. Et nos Gaufridus, Pontius et Urvosius fidejussores predicti, una cum sigillis dictorum coheredum et dicti archidiaconi, sigilla nostra in testimonium premissorum litteris presentibus duximus apponenda. - Datum apud Longum Pontem, die lune post festum Beati Clementis, anno Domini millesimo ducentesimo LXmo nono.

Contenu :

Scellé de neuf sceaux, appendus sur doubles queues :
1° A gauche, sceau d'Aimery de Rochechouart ; cire blanche.
2° Sceau de Foulques de Matha (Inventaire, n° 2734) ; cire blanche.
3° Sceau de Barthélemy de la Haye (Inventaire, n° 2344) ; cire blanche.
4° Sceau de Chalon de Rochefort (Inventaire, n° 3413) ; cire blanche.
5° Sceau de Guillaume Chenin (Inventaire, n° 1827) ; cire blanche. L'acte porte : "Guillermus Chevini" ; le sceau : "S. Wil. Chenin militis."
6° Sceau de Pierre Vigier, archidiacre de Saintes (Inventaire, n° 7436) ; cire verte.
7° Sceau de Geoffroy de Châteaubriant (Inventaire, n° 1758) ; cire verte.
8° Sceau de Pons de Mirebeau (Inventaire, n° 2854) ; cire verte.
9° Sceau d'Irvois de Rouffiac (Inventaire, n° 3466).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//190/a
    • Original scellé | 5596 - Longpont. 1269. Lundi 25 novembre. | Litterœ pactionis inter Hemericum vicecomitem Rupiscavardi ejusque coheredes, ex una parte, et Alphonsum, comitem Pictaviœ, ex altera, de rachato bonorum defuncti G....