Document d'archives : Registre contemporain
5443 - Gênes. 1268. 1er décembre.
Guido de Corrigia, Januae civitatis potestas, Guillelmus Porcus,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5443 - Gênes. 1268. 1er décembre.
Guido de Corrigia, Januae civitatis potestas, Guillelmus Porcus, Frexonus Malocellus et Bonifacius Picamilium, ex octo nobilibus, in praesentia, voluntate et decreto consiliariorum communis Januae, ad consilium per cornu et campanam more solito congregatorum, Januino Ospergerio notario, scribae communis Januae, nomine regis Franciae recipienti, confitentur quod se de conventionibus illis obligant et fidejussores constituunt, quae inter nuntios dicti regis, ex una parte, et Guilienzonum Comitem, civem Nauli, ex altera, anno 1268, die 28 novembris, de quadam nave ad opus dicti regis, certis tempore et loco construenda, variisque rebus et marinariorum numero instruenda intervenerunt. Adsunt consiliariorum nomina. "Actum Janue in palacio illorum de Auria, ubi tenetur curia potestatis, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, in undecima dicione (sic ), die prima decembris prusante ad terciam." Sequuntur testium et notarii nomina.

Contenu :

Publiée par Jal,Pacta naulorum, p. 536.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5443 - Gênes. 1268. 1er décembre. | Guido de Corrigia, Januae civitatis potestas, Guillelmus Porcus, Frexonus Malocellus et Bonifacius Picamilium, ex octo nobilibus, in praesentia, voluntate et decreto...