Document d'archives : Original scellé
5705 - Marseille. 1270. 23 juin.
Homagium Hugonis comitis Brenœ .
Ego Hugo, comes Brene, notum facio...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5705 - Marseille. 1270. 23 juin.
Homagium Hugonis comitis Brenœ .
Ego Hugo, comes Brene, notum facio universis tam presentibus quam futuris quod, cum jus comitatus Brenensis et nemorum de Pratella et de Maant cum planis, terris arabilibus et aliis pertinenciis eorumdem, quod olim ad clare memorie defunctum Johannem comitem Brenensem quondam, fratrem meum, spectabat, et quod ipse ibidem dum viveret obtinebat, necnon jus quod defunctus Hemericus, quondam frater meus, habebat dum viveret et reclamare poterat in predictis, michi per mortem ipsorum hereditario successionis jure obvenerit, teneor et me teneri confiteor excellentissimo principi et karissimo domino meo Th[eobaldo], Dei gratia regi Navarre, Campanie et Brie comiti palatino, in duobus milibus librarum turonensium ... jure comitatus [et] nemorum predictorum, quod recepi et teneo in feodum a domino rege predicto, promittens meredditurum et soluturum predictam pecunie summam eidem domino regi vel ejus certo nuncio seu mandato, infra mensem postquam super hoc ex parte ipsius fuero requisitus, obligans propter hoc eidem domino regi totam terram meam, et specialiter comitatum Brenensem, cum omnibus exitibus, proventibus et redditibus eorumdem. In cujus rei testimonium presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari. - Datum apud Massiliam, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, in vigilia Nativitatis Beati Johannis Baptiste.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Hugues, comte de Brienne ; fragment.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//193/a
    • Original scellé | 5705 - Marseille. 1270. 23 juin. | Homagium Hugonis comitis Brenœ . | Ego Hugo, comes Brene, notum facio universis tam presentibus quam futuris quod, cum jus comitatus Brenensis et nemorum de Pratella et de...