Document d'archives : Original scellé
5457 - 1268. 11 décembre.
Prioris et conventus Trenorchiensium litteroe quibus licentiam eligendi abbatis a...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5457 - 1268. 11 décembre.
Prioris et conventus Trenorchiensium litteroe quibus licentiam eligendi abbatis a rege petunt .
Illustrissimo et karissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum, prior et conventus monasterii Trenorchiensis, Cabilonensis dyocesis, felices ad vota successus et vite prospere continuum incrementum. Cum per resignationem religiosi viri Hugonis, quondam abbatis nostri, factam in manibus reverendi patris Radulphi, Dei gratia Albanensis episcopi, Apostolice Sedis legati in Francia, ecclesia nostra vaccet ad presens, secundum quod in litteris dicti legati videre poteritis plenius contineri, et de antiqua et approbata consuetudine in monasterio nostro hactenus observata existat ut, quandocumque in ecclesia nostra electio abbatis imminet facienda, a vobis, cujus predecessores ecclesiam fundaverunt, et cui subesse in temporalibus immediate dinoscimur, licentiam petamus eligendi, cum ad presens casus se offerat, videlicet quod ecclesia nostra abbate careat per resignationem supradictam, a benignitate regie majestatis vestre licentiam eligendi abbatem postulamus humiliter et devote, fratrem Amedeum Beate Marie de Cunaldo et fratrem Guillermum de Godeto, prioratuum nostrorum priores, ad vos propter hoc specialiter destinantes. In cujus rei testimonium, ad majorem assertionem fidei, sigillum nostrum commune presentibus litteris duximus apponendum. - Datum in capitulo nostro, tertio ydus decembris, anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de l'abbaye de Tournus (Inventaire, n°8425).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5457 - 1268. 11 décembre. | Prioris et conventus Trenorchiensium litteroe quibus licentiam eligendi abbatis a rege petunt . | Illustrissimo et karissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum, prior et...