Document d'archives : Original scellé
5498 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe, quibus Johanni filio suo Crispiacum in...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5498 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe, quibus Johanni filio suo Crispiacum in Valesio quasdamque alias terras concedit, postquam ipse rex decesserit tenenda .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos Johanni filio nostro et heredibus suis de corpore suo donamus et assignamus pro portione terre ea que inferius annotantur, post decessum nostrum tenenda et possidenda, videlicet Crispiacum in Valesio, Feritatem Milonis, Villare quod dicitur Cauda Resti, cum omnibus eorum pertinentiis in feodis et domaniis, et totum id quod habemus apud Vivaria in feodis et domaniis et aliis quibuscunque, insuper et forestam nostram Resti cum omnibus griagiis et juribus ad nos pertinentibus in eadem, nolentes tamen nec intelligentes boscum illum qui dicitur Forestella, juxta Cuysiam, contineri sub donatione predicta, set nobis et heredibus nostris regibus Francie boscum illum retinentes expresse. Donamus etiam et assignamus eidem Johanni cum predictis aliis Petramfontem cum tota castellania et pertinentiis ejusdem in feodis et domaniis ; et hec omnia supradicta tenebunt idem Johannes et heredes sui in feodum et homagium ligium ab heredibus nostris regibus Francie, et inde servicia debita reddere tenebuntur eisdem. De hiis tamen, que domini Petrefontis tenuerunt vel tenere debuerunt ab episcopo Suessionensi, memoratus Johannes et heredes sui episcopo Suessionensi, qui pro tempore fuerit, homagium facere tenebuntur, et ex tunc tenebitur episcopus ad gistum regium heredibus nostris regibus Francie deinceps persolvendum. Hanc autem donationem et assignationem facimus salvis donis, feodis et elemosinis datis et concessis hactenus in locis et terris predictis, et salvis donationibus et restitutionibus, si quas fecerimus vel fieri ordinaverimus in eisdem, et salvo etiam jure in omnibus alieno. Quod si forte contigerit eundem filium nostrum vel heredem suum aut heredes sine herede de corpore suo decedere, predicta omnia ad heredem seu successorem nostrum, quicumque pro tempore regnum Francie tenuerit, libere revertantur. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, mense martio.

Contenu :

Scellé du sceau de saint Louis, en cire verte, sur lacs de soie rouge et verte (Inventaire, n°42).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//390
    • Original scellé | 5498 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars. | Ludovici IX regis litteroe, quibus Johanni filio suo Crispiacum in Valesio quasdamque alias terras concedit, postquam ipse rex decesserit tenenda . | Ludovicus, Dei...