Document d'archives : Copie authentique
5439 - 1265. 15 février. - 1268. 29 novembre.
Clemens IV Ludovicum IX rogat ut episcopum et ecclesiam...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5439 - 1265. 15 février. - 1268. 29 novembre.
Clemens IV Ludovicum IX rogat ut episcopum et ecclesiam Vivarienses, ad Imperium, non ad regnum Francioe, pertinentes, ab officialibus suis molestari minime patiatur .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio L[udovico], regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Credit mundus et nos dudum probavimus quod ex certa scientia nullum opprimis, nullum gravas ; sed non omnia scire potes que aguntur in finibus regni tui, sed nec factis ipsis auditis quo pondere, qua mensura sint facta sive dicta nosse vales indagine ; et idcirco multa plerumque transeunt incorrecta, vel quia ad magnitudinis tue presentiam, obsistentibus emulis, veritas non permittitur ingredi, vel ingressa non invenit per quem tibi, qui eam diligis, valeat aperiri. Hec constantius scribimus que interdum oculis nostris vidimus, et eundem defectum in nostra curia sepius experimur, et ex nobis intelligimus que sunt proximi, te et principes alios ad condignam sollicitudinem potius excitantes, quam in eis omissionem aut negligentiam arguentes, cum nos nullo possimus ingenio huic morbo plenum antidotum reperire. Sane Vivariensis episcopus et ecclesia nobis querelosis suspiriis et clamoribus intimarunt quod a tuis officialibus miserabiliter opprimuntur, qui cum soli, ut asserunt, subsint Imperio, ad judicium evocantur ab eis et ipsorum vassalli similiter, et, si non venerint, mulctantur et pignorantur et in civilibus et criminalibus judicantur. De hiis autem quod novimus serenitati tue duximus intimandum : fines quidem Imperii discretos a finibus regni tui in nulla scriptura vidimus, et eos distinguere nesciremus, quamvis audierimus ab antiquis quod in locis aliquibus distinguuntur per flumina, in aliquibus per provincias, in aliquibus per dioceses ; sed hoc penitus ignoramus. In hac tamen specialiter questione circa regni tui principium, cum Peregrinus Latinarius esset Bellicadri senescallus, et cum bone memorie Bermundo, Vivariensi tunc episcopo, ex hac causa multas dissensiones haberet, nos, tunc in statu alio constituti, una cum quondam Raymundo de Barjaco, milite, de communi consensu partium Vivarium ivimus, et tam episcopi quam capituli nobis apertis archivis, omnia eorundem privilegia vidimus, que quidem erant imperialia, nec unum regium invenimus inter illa, que a multis retroactis temporibus indicabant dictam ecclesiam cum suis juribus ad Imperium pertinere. Sed et vetera nobis ostenderunt vexilla imperialia, quibus episcopi Vivarienses pro tempore usi fuerunt, nec quicquam aliud receptis juramentis aliquibus potuimus invenire. Quod cum senescallo reserassemus eidem, retentis paucis feudis que sibi fecerat tuo nomine recognosci, substitit patienter. Quocirca tuam celsitudinem rogandam duximus et hortandam quatinus dictis episcopo et ecclesie mansuetudine regia deferens, nunc presertim, dum vacat Imperium, eos non permittas indebite molestari, cum in regestis tuis, ut credimus, invenire non possis quod ipsi retroactis temporibus tuum dominium recognoverint, et eosdem subfuisse imperatoribus certo certius habeatur. Porro si jus tuum ad ipsos extenditur, quod nullo voluimus tempore nec volemus in posterum mutilari, rectius juribus recuperari posse quam viribus minime dubitamus.

Contenu :

Cette pièce a été insérée dans une lettre close de Grégoire X au roi de France Philippe le Hardi, datée de Beaucaire, le 10 des calendes de juillet, quatrième année du pontificat, 22 juin 1275. Malheureusement, le service de la chancellerie pontificale auquel est dû ce vidimus a oublié la date de la bulle de Clément IV. Grégoire X l'a également insérée dans une autre bulle, datée d'Orvieto, le 9 novembre 1272 (Gallia christiana, t. XVI, instrumenta, col. 254-255 ; Potthast,Regesta, II, 20640). Enfin Martène et Durand l'ont publiée dans leurThesaurus novus anecdotorum, t. II, col. 610-611, avec la mention "Datum ut supra" qui, dans cette édition, nous reporterait au 13 juin 1268 (Potthast, 20394). L'exactitude de cette date nous inspire des doutes, et nous croyons que, jusqu'à nouvel ordre, on doit se borner à donner ici les dates initiale et finale du pontificat de Clément IV.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//391
    • Copie authentique | 5439 - 1265. 15 février. - 1268. 29 novembre. | Clemens IV Ludovicum IX rogat ut episcopum et ecclesiam Vivarienses, ad Imperium, non ad regnum Francioe, pertinentes, ab officialibus suis molestari minime...